domingo, 14 de diciembre de 2025

Perg. n° 27. 3 ene. 1134, Raimundus Berengarii, barchinonensis comes, marchio

VI.

Perg. n° 27. 3 ene. 1134.

Perg. n° 27. 3 ene. 1134, Raimundus Berengarii, barchinonensis comes, marchio

In Dei eterni regis nomine. Ego Raimundus Berengarii Dei gratia barchinonensis comes et marchio dono etiam omnipotenti Deo redemtori meo et Sancte milicie templi Jerosolimitane Salomonis cum asensu et confirmacione et cum laudamento baronum meorum in manu ejusdem Arnalli de Bedoce et Hugonis Rignadi cumfratris societatis eorum quoddam kastrum nomine Barberano in nostra marchia contra sarracenos cum militibus qui ipsum kastrum pro me habent et cum omnibus ad idem chastrum pertinentibus et cum terminis et possesionibus suis et totam dominationem cum serviciis et usaticis suis sicut melius ibi Deus dederit vel ego habere debeo ut libere et sine dominatione et sine blandimento ullius hominis presentes confratres et successores eorum quando illi venerint et steterint cum armis in Granjana aut in predictu marchia ad defensionem christiniatatis (christianitatis) secundum institutionem ordinis milicie sue habeant hec omnia predicte milicie quod superius scriptum est cum augmentacionibus quas Deus ibi dederit et disponant in perpetuum. Hec quippe omnia dono pro anima patris mei et matris mee et mea ut Deus omnipotens dirigat actus meos et faciat me venire in suo 
servicio ad bonum finem et peccata et offensiones clementer dimitat. Hanc itaque voti mei oblationem si qua in crastinum cujuscumque dignitatis aut mediocritatis persona violare temptaverit nisi cito se contraxerit deleatur nomen ejus de libro vite et cum Anania et Saffira voti sui fraudatoribus damnacionem incurrat.
Sig+num Raimundi Comes qui hoc donum punctatim firmavit ceterisque firmari rogavit.
Actum est III° nonas januarii anno dominice incarnationis C tricesimo IIII° post millessimum anno XXV regnante Leudovici regi.
(Sig+num) Bernardus vicecomes.
Sig+num Raimundus Dei gratia ausonensis episcopus.
Sig+num Guillelmi Raimundi Dapiferi.
Sig+num Reiambaldi de Baselia.
Sig+num Berengarii de Kerallt.
Sig+num Guillelmi Raimundi de Pugallt.
Sig+num Petri archilevite. 
Sig+num Raimundi de Rocha.
Sig+num Berengarii Bernardi Dapifer.
Sig+num Arnallus Berengarii de Anglerola.
Sig+num Berengarii Bernardi de Granjana.
Sig+num Deusdedit.
Sig+num Bernardi Guillelmi de Lucciano. 
Bernardus sacerdos qui hoc scripsit die et anno quod supra.

martes, 9 de diciembre de 2025

1139, Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac princeps Aragonensis

XXX.

Perg. N° 106. 27 oct. 1139.

1139, Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac princeps Aragonensis


Sit notum presentibus atque futuris quod ego Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac
princeps Aragonensis dono tibi Reverterio vicecomiti Barchinone totum ipsum vicecomitatum Barchinone cum omne honore eidem vicecomitatui aliquo modo pertinente totum integre sicut melius umquam illum habuit et tenuit in vita sua Udalardus vicecomes per Raimundum Berengarii comitem veterem. Comendo iterum tibi jamdicto Reverterio castrum de Apiera et dono tibi omnes fevos jamdicto castro pertinentes tali scilicet modo simul cum ipsis militibus predicti castri cum tota ipsa dominicatura quam ibi habeo vel habere debeo vel homo per me. Comendo iterum tibi ipsum castrum quod dicitur Castel Oduli et dono tibi omnes fevos sibi aliquo modo pertinentes cum ipsius castri militibus cunctis. Comendo etiam tibi ipsum castrum quod dicitur Cabrera et dono tibi omnes fevos eidem castro pertinentes tali scilicet modo ut eiciam de ipso castro de Cabrera ipsos castlanos Mironem Guillelmi et Guillelmum de Monteboi quando tu predictus Reverterius mihi mandaveris. Quod si tu predictus Reverterius volueris quod prephatus Miro Guillelmi habeat per te ipsum castrum et ibi eum remanere volueris ego faciam tibi convalentem emendationem ipsius castlanie honoris in Terracia vel in loco ubi tu ipse vel tui per te melius habere voluerint. Super hec omnia dono tibi monasterium Sancti Cucuphati in Vallense cum omnibus honoribus eidem cenobio pertinentibus simul cum ipso senioratico quem habeo vel habere debeo in prephato cenobio et ejus honoribus. Prephatam siquidem emendationem ipsius castlanie de Cabrera si recipere velles modo prescripto facerem tibi ad laudimium Raimundi Fulconis et tui homines Rodberti et Berengarii Raimundi Barchinone vicarii. Omnia superius scripta dono ac firmiter laudo ego Raimundus comes prescriptus tibi jamdicto Reverterio filiisque tuis et succedentis tue projeniei ut habeas ea teneas et possideas tu et projenies tua per secula cuncta ad fidelitatem et servitium meorum et successorum meorum.
Propter hanc quoque donationem superius comprehensam convenio ego Reverter tibi seniori meo Raimundo comiti barchinonensi quod sim tuus homo solidus et fidelis contra cunctos homines vel feminas sicut homo debet esse de suo meliori seniore per rectam fidem sine engan et faciam tibi vel
fieri faciam ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta et quod reddam tibi prenominata castra vel reddi faciam iratus aut pachatus cum forisfactura et sine ea per quantas vices ea a me requisieris per te vel per tuos.
Si quis presentem donationem dirumpere temptaverit nichil omnino proficiat set duplam compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni tempore.
Quod est actum VI kalendas novembris anno dominice incarnationis CXXXVIIII post millessimum regisque franchorum Ledovici junioris anno III.
Sig+num Raimundi comes qui hoc firmavit testesque firmare rogavit.
Sig+num Arberti de Apierola.
Sig+num Rodlandi fratris ejus.
Sig+num Guillelmi Montispessulani.
Sig+num Berengarii Raimundi barchinonensis vicarii.
Sig+num Rodberti hominis Reverterii.
Sig+num Guillelmi de Subiratis.
Sig+num Bertrandi de Casteleto.
Sig+num Poncii de Monte Lauro.
Sig+num Raimundi de Barberano.
Sig+num Artalli de Castellonovo.
Sig+num Berengarii filii Berengarii Raimundi.
Sig+num Petri Raimundi de Villa de Man.
Sig+num Deusde de Tamarito.
Sig+num Raimundi Renardi.
Sig+num Guillelmi Raimundi Senescale.
Sig+num Bernardi de Belloloco.
Sig+num Petri Bertrandi de Belloloco.
Sig+num Bernardi Berengarii barchinonensis ecclesie canonici.
Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc illius jussione conscripsit die annoque prescripto suprapositis literis in linea III.