domingo, 24 de mayo de 2020

N. 21, Notariorum 1. Ferdinandi II. n. 3679. fól. 134 v.

N. 21.
Notariorum 1. Ferdinandi II.
n. 3679. fól. 134 v.

Francisci Carbonelli.

Nos Ferdinandus etc. Attendentes nos cum carta nostre sigillo inpendenti munita data in Villa de Madrit vicesimo octavo die mensis Aprilis anno presenti et infrascripto constituisse et creasse vos fidelem scribam nostrum ac tenentem claves Regii Archivi nostri apud Civitatem Barchinone Franciscum Carbonellum in notarium publicum per totam terram et dominationem meam ita quod in universis terris et locis dicioni et jurisdictioni nostre subiectis possitis recipere et conficere testamenta codicillos acta attestationes sententias et quelibet alia instrumenta quorumcumque contractuum essent et quaslibet alias scripturas auctenticas et publicas et eas scribere ac scribi facere per substitutum aut substitutos a vobis juratos tamen prout hec et alia in carta ipsa latius continentur. Attendentes etiam per vos fuisse nobis humiliter supplicatum ut auctoritatem et decretum huiusmodi vobis ut predicitur concessa ampliare de benignitate nostra dignaremur. Nos vero supplicationi vestre benignius annuentes attentis et consideratis sufficiencia ydoneytate ac fama vestris quas in conspectu nostri et alias pluries novimus comendabiles et expertas tenore presentis carte nostre concedimus vobis dito Francisco Carbonell ac plenam licentiam impartimur quod in universis et singulis terris et locis dicioni et jurisdictioni nostre subiectis possitis per vos aut substitutum vel substitutos aut substituendum vel substituendos a vobis tamen juratos recipere et conficere ac recipi et confici facere acta attestationes sententias et quelibet alia instrumenta quorumcumque contractuum fuerint et quaslibet alias scripturas publicas et auctenticas civiles et criminales exceptis testamentis codicillis et aliis ultimis voluntatibus in quibus vos habeatis personaliter interesse. Nos enim ipsa acta et attestationes per dictos juratos aut substitutos per vos assumptos et imposterum assumendos recipienda et recipiendas dictis testamentis codicillis et aliis ultimis voluntatibus quibus vos interesse volumus ut preffertur exceptis valere volumus et tenere ac si per vos recepta essent personaliter aut confecta seu in manu et posse vestri firmata et eisdem auctoritatem nostram interponimus pariter et decretum ita quod in juditio et extra juditium fides plenaria adhibeatur et omnimodam obtineant roboris firmitatem dum tamen vos subscriptionem vestram et signum apposueritis in eisdem. Mandantes igitur per presentem cartam nostram gubernatori nostro generali eiusque vices gerentibus vicariis justiciis baiulis curiis supraiunctariis calmedinis merinis juratis et universis et singulis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris dictorumque officialium locatenentibus quatenus hanc nostram concessionem et auctoritatem ac ampliationem et omnia et singula in presenti carta nostra contenta firma habeant teneant ac inviolabiliter observent et non contrafaciant quavis causa et ipsis instrumentis et aliis vestris publicis et auctencis scripturis adhibeant plenam fidem quibusvis ordinationibus seu statutis generalibus vel specialibus in contrarium factis obsistentibus nullo modo. In cuius rei testimonium presentes fieri jussimus nostro sigillo comuni inpendenti munitas. Date in Civitate Corduba die XXIII mensis Augusti anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo octoagesimo tertio Regnorumque nostrorum videlicet Sicilie anno XVI Castelle et Legionis decimo Aragonum vero et aliorum quinto. - Joannes Moner Vicecancellarius.
Galcerandus Bertrandus mandato regio facto per Joannem Moner Vicecancellarium qui eam signavit.
P.

Doc. 22

N. 20. Notariorum 1. Ferdinandi II. n. 3679. Fól. 131. v.

N. 20. 
Notariorum 1. Ferdinandi II.
n. 3679. Fól. 131. v.

Francisci Carbonelli.

Nos Ferdinandus etc. Attendentes vos fidelem Scribam nostrum Franciscum Carbonellum filium fidelis nostri Petri Michaelis Carbonelli scribe mandamenti ac tenentis claves Regii Archivi nostre Civitatis Barcinone oriundum dicte Civitatis Barcinone esse ydoneum et sufficientem ad tabellionatus officium exercendum prestito per vos in Cancellaria nostra juramento quod bene et legaliter vos habebitis in exercendo officio memorato constituimus et creamus vos dictum Franciscum Carbonellum in notarium publicum per totam terram et dominationem nostram ita quod in universis et singulis terris et locis dictioni ac jurisdictioni nostre subiectis possitis recipere et conficere acta attestationes sentencias et quelibet alia instrumenta quorumcumque contractuum fuerint et quaslibet alias scripturas auctenticas et publicas et eas scribere aut scribi facere per substitutum aut substitutos a vobis juratos tamen de quibus protocolla siquidem sive capibrevia faciatis notularum ut eterne memorie commendentur. Nos enim ipsis testamentis actis attestationibus sententiis instrumentis et aliis scripturis publicis et auctenticis por vos bene et legaliter recipiendis conficiendis et scribendis ac scribi faciendis per juratos substitutos a vobis auctoritatem nostram impendimus pariter et decretum ita quod in iuditio et extra iuditium fides plenaria adhibeatur et omnimodam obtineant roboris firmitatem tanquam publica manu facta dumtamen subscriptionem vestram et signum apposueritis in eisdem qua vos auctoritate nostra notarium et ipsis contractibus interfuisse teneamini confiteri. Mandantes igitur per presentem cartam nostram Gubernatori generali nostro eiusque vices gerentibus vicariis justitiis baiulis curiis supraiunctariis calmedinis merinis juratis universis et singulis aliis officialibus et subditis nostris presentibus et futuris dictorumque officialium locatenentibus quod vos Franciscum Carbonellum pro notario publico habeant et teneant per totam terram et dominationem nostram et in instrumentis ac scripturis vestris publicis et auctenticis adhibeant plenam fidem. Adjicimus tamen quod testamenta codicillos instrumenta illorumque notas et transumpta acta attestationes testium et alias scripturas publicas et auctenticas quos quas et que receperitis confeceritis et scripseritis aut scribi feceritis intra Comitatus Rossilionis et Ceritanie ac terras confluentes et Vallispirii vestris tamen sumptibus et expensis facere et de medietate preciorum inde habendorum secundum ordinationes regias procuratori nostro Rossilionis aut quibus voluerimus teneamini respondere. In cuius rei testimonium presentes fieri jussimus nostro sigillo comuni inpendenti munitas. Date in Villa de Madrit die vicesimo octavo mensis Aprilis anno a nativitate Domini millesimo CCCCLXXXIII Regnorum nostrorum videlicet Sicilie anno sexto decimo Castelle Legionis etc. decimo Aragonum vero et aliorum quinto. - Johannes Moner Vicecancellarius.
Gaspar Darinyo mandato Regio facto per Johannem Moner Vicecancellarium qui eum habuit pro suficienti.
P.


Fól. 132.

Dictis die in dicta Villa de Madrid.
Et predictus Franciscus Carbonellus notarius noviter per dominum Regem creatus convenit et sponte se obligavit quod pro quocumque crimine per eum comisso vel comittendo nec alia quavis causa civili et criminali non allegabit tonsuram nec recurret ad brachium ecclesiasticum et hoc sub pena CCC morabatinorum regio erario aplicandorum et pro maiori tuitione dedit in fideiussorem discretum Franciscum Vilanova regium scribam presentem qui talem etc. Et predicti notarius et fideiussor ad predicta tenendum suas obligarunt personas et bona renunciantes etc. Fiat large ad voluntatem Regie Curie.
Testes fuerunt Johannes Salat et Dominicus de Sancta Crus de scrivania Domini Regis.
Doc. 21