domingo, 24 de mayo de 2020

N. 3 Notariorum 2. Joannis II. n. 3471, fól. 76.


N. 3
Notariorum 2. Joannis II.
n. 3471, fól. 76.

Petri Micaelis Carbonell.

Nos Joannes Dei gratia Rex Aragonum Navarre Sicilie Valencie Maioricarurn Sardinie et Corsice Comes Barchinone Dux Athenarum et Neopatrie ac etiam Comes Rossilionis et Ceritanie. Attendentes Serenissimum Dominum Regem Alfonsum bone memorie fratrem nostrum eius carta suo sigillo inpendenti munita data in civitate Beneventi die tercio mensis Marcii anno a nativitate Domini millesimo CCCCLVIII constituisse et creasse vos fidelem Petrum Micaelem Carbonellum nunc scribam et Archivarium nostrum in notarium publicum per totam terram et dominationem regiam ita quod in universis et singulis terris locis dictioni et jurisdiccioni regie subiectis possetis recipere et conficere testamenta acta attestaciones sentencias et quelibet alia instrumenta quorumcumque contractuum essent et quaslibet alias scripturas auctenticas et publicas et eas scribere ac scribi facere per substitutum aut substitutos a vobis juratos tamen prout hec et alia in ipsa carta lacius exarantur. Attendentes etiam per vos fuisse nobis humiliter suplicatum ut auctoritatem et decretum huiusmodi vobis ut premittitur concessa quodammodo ampliare de benignitate regia dignaremur. Ideo supplicationi vestre benigne annuentes attentis et consideratis sufficiencia ydoneitate et fama vestris quas in conspectu nostro et alias pluries novimus comendabiles et expertas tenore presentis Carte nostre concedimus vobis dicto Petro Micaeli Carbonello ex nostra regia potestate et auctoritatem et licenciam plenissimam vobis conferimus cum eadem quod in universis et singulis terris et locis dicioni et jurisdiccioni nostre subjectis positis per vos aut substitutum vel substitutos aut substituendum seu substituendos a vobis juratos tamen recipere ac conficere ac scribere et recipi confici ac scribi facere acta attestaciones sententias et quelibet alia instrumenta quoruncunque contractuum fuerint et quaslibet alias scripturas publicas et auctenticas civiles judiciales videlicet et criminales exceptis testamentis codicillis et aliis ultimis voluntatibus in quibus vos habeatis personaliter interesse. Nos enim ipsa acta attestaciones sententias instrumenta et alias scripturas publicas et auctenticas per dictos juratos et substitutos per vos assumptos et imposterum assumendos recipiendas dictis testamentis codiciliis et aliis ultimis voluntatibus quibus vos interesse volumus ut preffertur valere volumus et tenere ac si per vos recepta essent personaliter seu confecta et eisdem auctoritatem nostram impendimus pariter et decretum ita quod eisdem in judicio et extra indicium fides plenaria adhibeatur et omnimodam obtineant roboris firmitatem dum tamen vos subscripcionem vestram et signum vestrum aposueritis in eisdem. Mandantes per hanc eandem Gubernatori nostro generali eiusque vicegerentibus vicariis baiulis curiis justiciis consiliariis paciariis procuratoribus juratis consulibus et universis aliis officialibus et subditis nostris ad quos spectet presentibus et futuris dictorumque officialium lacatenentibus quatenus hanc nostram concessionem et auctoritatis ampliacionem firmam habeant et teneant ipsisque instrumentis et aliis vestris publicis et auctenticis scripturis adhibeant plenam fidem quibusvis ordinacionibus et statutis generalibus et specialibus in contrarium editis sive factis etiam si talia essent de quibus oporteret inpresenti specialem fieri mencionem qua et que hic haberi volumus pro expressis de verbo ad verbum nullatenus obstituris. In cuius rei testimonium presentem fieri jussimus nostro comuni sigillo inpendenti munitam. Data Barchinone XIII die mensis octobris anno a nativitate Domini MCCCCLXX octavo Regnique nostri Navarre anno LIII aliorum vero Regnorum nostrorum anno XXI - Pages Vicecancellarius.

Joannes Peiro mandato
Regio facto per Pages Vicecancellarium.
P.
Documento 4

N.2. Fol. 63. Eiusdem comissio.

N. 2. 
Fól. 63.

Eiusdem comissio.

Alfonsus etc. Dilectis et fidelibus Consiliariis nostris Jacobo Pauli legum doctori et Joanni Peyro locumtenenti Prothonotarii Civitatis Barchinone salutem et dileccionem. Pro optima informatione quam de fideli nostro Petro Michaeli Carbonell oriundo dicte Civitatis Barchinone habuimus eidem cartam coneessimus notarie per totam terram et dominationem nostram ut in eadem est videre. Quia vero eius sufficiencie examinatie etiam et juramentum et cautio que in similibus requiruntur non potuerunt haberi et fieri propter suam absentiam committimus et mandamus vobis quod acceptis presentibus una cum carta notarie eiusdem quam sub eadem plica vobis dirigimus munitam nostro comuni sigillo sigillatam de predicto Petro Michaele Carbonell examinationem recipiatis et si sufficiens reperiatur cautione et juramento per ipsum more solito et consueto prestitis in posse vestri Joannis Peyro prothonotarii Locumtenentis predicti extunt cartam eandem absque alicuius juris solutione per vos eidem liberari mandamus. Committentes vobis super his vices nostras cum presenti instrumentum vero examinationis sufficientie juramenti et cautionis sive obbigationis per dictum Petrum Michaelem prestandum cum prestitum fuerit per vos dictum prothonotarii locumtenentem certificari et recipi ac in registris vestri officii solitis continuari et scribi volumus atque jubemus. Datum in Civitate Beneventi die tercio Marcii Anno a nativitate Domini MCCCCLVIII. - Patriarcha et Cancellarius.

Petrus Puguriol ex provisione facta
per Patriarcham et Cancellarium.
P.

Documento 3