Mostrando las entradas para la consulta Ecclesia ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas
Mostrando las entradas para la consulta Ecclesia ordenadas por relevancia. Ordenar por fecha Mostrar todas las entradas

sábado, 21 de mayo de 2022

VII. Declaración, Tomás de Villanueva, 11-9-1548, residentes, percibir, distribuciones

VII.

Declaración que hizo Santo Tomás de Villanueva a 11 de Septiembre de 1548 sobre los casos en que los residentes en las iglesias de su diócesis deben percibir o no las distribuciones quotidianas (cotidianas). El original se conserva en el libro de colaciones del archivo del palacio arzobispal de Valencia. Debo esta copia al Dr. D. Félix Adelantado, cura de la villa de Villanueva de Castellón

Declaratio reverendissimi domini fratris Thomae de Villanova archiep. Valent. cum maturo consilio doctissimorum virorum, quibus personis dari debeant distributiones quotidianae in eadem dioecesi Valent., et quibus non, secundum quod a jure dispositum est. Multa mentis amaritudine concitamur, gravisque doloris aculeus perfodit mentem nostram intelligentes, quod in nostra ecclesia, et dioecesi Valent. distributiones quotidianae, quae solum interessentibus, secundum sacros canones, dari debent, nonnullis non interssentibus (interessentibus), neque in vinea domini laborantibus, contra juris dispositionem donentur, quo fit quod divinus cultus minuatur, et conscientiae hujusmodi distributiones indebite recipientium onerentur. Unde hujusmodi pravae consuetudini; vel potius corruptelae, prout Nobis ex officio pastorali expedit, obviare cupientes, statuimus, et mandamus quod in praefatis distributionibus largiendis, tam in ecclesia majori quam in tota nostra dioecesi Valentina infrascriptus modus diligenter teneatur, et observetur. 

Primo, quod beneficiatis, litteris in quacumque academia, vel universitate vacantibus, hujusmodi quotidianae distributiones non dentur, cum ita a jure cautum, et dispositum sit. 

Item, quod nulli beneficiati, vel substituti, aut in sacra theologia magistri, dum ad alias ecclesias ad verbum Dei praedicandum convocantur, ab ecclesia majori, vel propriis ecclesiis hujusmodi distributiones quotidianas recipiant, ex quo pro dictis sermonibus in ecclesia, ubi praedicant, charitatis subsidium recipiunt. Sed cum in eadem ecclesia majori, vel propriis ecclesiis, ubi sunt beneficiati, vel substituti, praedicaverint, die quo praedicant pro toto mane eis praedictae distributiones largiantur.

Item, quoniam nonnulli, tam canonici, quam beneficiati, vel substituti in praedictis ecclesiis residentes aliquando infirmantur tali infirmitate, qua durante nequeunt divinis interesse, providemus, et ordinamus, quod soliti venire ad divina officia, si sic infirmari contingat, eorum infirmitate durante hujusmodi distributiones recipiant, quando, ut praemissum est, hujusmodi infirmitas est causa non interessendi, sicut jure dispositum est, sive in civitate, sive alibi ¡nfirmentur, seu ad recuperandam salutem, consilio medicorum, a propriis ecclesiis se absentaverint.

Item, magistri, ac legentes in ecclesia majori sacram scripturam, vel theologiam, ne a lectione retrahantur, recipient praefatas distributiones pro hora qua legunt, et non aliâs. (a partir de aquí pongo alias sin circunflejo)

Item, quoniam temporibus quadragesimalibus, ac jubileis, vel alias deputantur certi confessores in ecclesiis, et justum est, ut qui ad tam pium opus auctoritate superioris eliguntur, et ab interessentia divinorum retrahuntur, et in sua ecclesia serviunt, debitis non fraudentur stipendiis, ordinamus quod praedictis confessioribus, pro tempore occupationis dictarum confessionum, distributiones quotidianae largiantur, ex quo ecclesiae suae utilitati deserviunt.

Item, canonici, et alii beneficiati, vel substituti, qui a capitulo, vel ecclesia sua syndici deputantur, et in negotiis ecclesiarum suarum occupantur, ac etiam exactores, ac collectores quartae decimae, et regii servitii, qui utilitatibus ecclesiarum suarum desserviunt, quotidianas distributiones pro illo tempore tantum, quo in praedictis (pone praedi-tis) negotiis ecclesiae, et exactionibus intendunt, et non ultra, sicut jure cautum est, recipiant.

Item, custos deputatus ab ecclesia majori ad custodiam librorum, illo tempore dumtaxat quo apertam librariam tenet, et illius custodiae assistit, quotidianas distributiones recipiet, eadem ratione, quia dictos libros custodiendo utilitati ecclesiae deservire videtur. 

Item, quia nonnulli beneficiati tempore divinorum officiorum ad mortuos sepeliendos, seu alios actus ad sepulturam pertinentes se conferunt, ex quibus debita stipendia percipiunt, ordinamus, et declaramus quod hujusmodi beneficiatis, seu substitutis divinis non interessentibus, pro illa hora, distributiones quotidianae non dentur.

Item, beneficiati, seu substituti, qui, relictis divinis officiis, et horis canonicis, aliis operibus pietatis, videlicet, confessionibus, et consolationibus infirmorum exhortationibus morientium, seu commendationibus animarum eorundem, orationibus pro defunctis praesente cadavere, et similibus incumbuns, ex quibus pia stipendia recipiunt, distributiones quotidianas ecclesiae majoris, et suarum ecclesiarum non recipiant.

Et quia qui contra juris dispositionem hujusmodi distributiones quotidianas recipiunt, eas restituere tenentur, juxta textum in c. unico de clericis non residentibus lib. VI.; ideo mandamus, et exhortamus in Domino ne aliquis contra istas nostras declarationes, quae, ut praediximus, doctissimorum virorum consilio factae sunt, distributiones recipiat. Mandamus in virtute obedientiae, ac sub eadem poena restitutionis, omnibus ad quos spectat hujusmodi distributiones distribuere, ne contra formam supradictam quavis causa, quovis quaesito colore eas largiantur alicui personae. Dat. Val. 11 mensis Sept. anno a nativitate Domini 1548. 




viernes, 20 de mayo de 2022

III. Constitución, exequias, difuntos, obispo de Valencia, Raymundo Despont

III.

Constitución acerca de las exequias de los difuntos hecha a fines del siglo XIII por el obispo de Valencia D. Fr. Raymundo Despont: con otros estatutos de la misma iglesia, sobre derechos funerales y admisión a sepultura eclesiástica &.c., copiado todo del ordinario valentino impreso en 1527. 

I. Circa doctrinam de exequiis mortuorum est primo advertenda constitutio edita per dominum Raymundum de Ponte, quondam episcopum Valentiae. Cujus tenor est hujusmodi.

A sanctis, et antiquis patribus esse noscitur constitutum, ut unusquisque sepeliatur cum suis parentibus, qui certam non elegerit sepulturam. Nulli tamen negandum est, quin possit ubicumque voluerit, et discretè elegerit sepeliri. Ita tamen quod si in aliena ecclesia sepeliri elegerit, et de his quae sibi ligaverit, et de aliis quae occasione sepulturae ipsius pervenerit, parrochialis ecclesia habeat canonicam portionem; videlicet, quartam partem secundum consuetudinem ecclesiae Valentiae: exceptis illis casibus in quibus pars canonica non est danda. Si verò aliquis in sanitate, vel infirmitate, de qua non moritur, intravit religionis domum aliquam, se et sua reddendo, non debet ecclesia parrochialis de bonis illius habere canonicam portionem. Si autem in infirmitate, de qua moritur, religionem intret, de bonis ibi oblatis, parrochialis ecclesia, de qua sumptus est, debet habere canonicam portionem. Item dicendum est, si informus de una parrochia faciat se mutari in infirmitate ad aliam parrochiam, et moritur de illa aegritudine, sua parrochia debet habere canonicam portionem. Ne autem littes ex littibus oriantur; sciendum est quod si parrochianus alicujus ecclesiae transfert domicilium in aliam ecclesiam parrochialem, et ibi moratur, erit statim parrochianus illius ecclesiae ad quam suum transfert domicilium, et illi ecclesiae subjectus erit quoad jus parrochiale. Verum quia nullus debet jurisdictionem alterius usurpare, prohibemus etiam districtè, ne aliquis parrochianus alterius parrochiae recipiatur ad ecclesiastica sacramenta, nec etiam ad baptismum, et poenitentiam, nisi necessitatis articulo imminente, vel de licentia proprii sacerdotis. Prohibemus specialiter, ne aliquis parrochianum alterius in suo cimiterio sepelire praesumat, nisi ibi elegerit sepulturam. Quod si fecerit, corpus sepultum, et omnia quae occasione ipsius percipit, ecclesiae parrochiali reddantur; nisi peregrinus fuerit, aut viator de remotis partibus, qui ubicumque decesserit, nisi alibi sepulturam elegerit, potest licitè sepeliri, nisi obstet contraria consuetudo. Si verò parrochianus alterius parrochiae, vive in infirmitate, sive in sanitate ad aliam vicinam parrochiam ierit, seu transierit animo domicilium non mutandi, et ibi al¡quo casu sine electioni sepulturae mortuus fuerit, sepeliendus ad suam parrochialem ecclesiam deportetur, vel sepeliatur in illa parrochiali ecclesia in qua est mortuus, si parentes ejus vel consanguinei sunt ibi, et sua parrochialis ecclesia hoc duxerit concedendum; nec illa parrochialis ecclesia in qua mortuus fuerit, potest quaerere canonicam portionem ab ecclesia parrochiali ipsius defuncti, de his quae occasione sepulturae, vel legati pervenerint ad eamdem. Mulier autem, constante matrimonio, et etiam mortuo viro suo, eligere potest ubicumque voluerit sepulturam. Si vero sine electione sepulturae decesserit, sepeliatur in cimiterio parrochialis ecclesiae et in sepulchro viri sui, si praemortuus fuerit, et in eadem parrochia sit sepultus. Sunt autem quidam quibus debet negari ecclesiastica sepultura: videlicet, omnes haeretici, excomunicati majori excommunicatione, et interdicti: item, illi qui in torneamentis moriuntur: item, usurarii, et praedones manifesti: item, omnes illi quos manifestum esse constitit in mortali peccato decessisse: item, omnes qui se ipsos praecipitaverunt, vel se suspenderunt, aut gladio interfecerunt. Haec autem intelligenda sunt, et servanda nisi in morte manifesta signa apparuerunt, videlicet, quod petierint presbyterum, vel poenitentiam, vel alia signa poenitentiae, si loquelam jam amiserit; quia si talis erat excommunicatus, vel interdictus, et morte praeventus non potuit absolutionis beneficium obtinere, debet absolvi post mortem. Sed ab illo judice absolvatur, per quem dum viveret fuerat absolvendus. Et ad probanda signa poenitentiae sufficit, ut dicunt omnes fere doctores, unus testis, si plures non possint ad hoc probandum inveniri. 

Verumtamen licet signa poenitentiae praecesserint, si non fuerit ille talis in infirmitate, vel mortis articulo absolutus, non debet ante absolutionem in cimiterio ecclesiastico sepeliri. Et hoc ex constitutione.

2 Adverte secundo: quod casus sequentes sunt in quibus secundum praefatam constitutionem, canonica portio sive quarta pars non debet dari parrochiali ecclesiae.

Primo de legatis, sive in testamento, seu alias á defuncto factis, sedi, vel alicui parrochiarum Valentiae non debet dari quarta portio parrochiae cujus fuerit defunctus, nisi talia legata fuerint dimissa pro expensis exequiarum ipsius defuncti, pro oblationibus scilicet flendis in sepultura, pro duobus cereis cujuscumque formae fuerint coram cruce portandis, quia de omnibus istis par (pars; partibus) quarta debetur parrochiae, ultra duos cereos, qui virtute sententiae Regis Jacobi cruci parrochiae defuncti debentur. Et si forte defunctus omnes cereos, qui in suis exequiis deservient, legaverit ecclesiae seu monasterio ubi sepelietur; tali casu de omnibus illis cujuscumque formae fuerint, sive plures, sive pauci, pars quarta debetur parrochiae defuncti. 

Secundo, si defunctus dimisserit alicui ecclesiae seu monasterio, vexilla, tapeta serica vel aurea, calices, cruces, aut alia quaecumque ornamenta quae solum in honorem et cultum Dei, et ecclesiae deserviunt, vel quantitatem aliquam ad ea faciendum, de istis non debetur portio quarta parrochiae dicti defuncti. Sed si talia fuerint dimissa ut post obitum ipsius convertantur in usum vel utilitatem propriam sacerdotum vel fratrum ecclesiae seu monasterii ubi fuerit sepultus, si talis dimissio sortitur suum effectum, tunc de his debetur portio quarta. 

Tertio, si defunctus dimisserit pecuniam, vel missas alicui ecclesiae seu monasterio, et etiam dimisserit suae parrochiae, in qua sepultus fuerit, aliquid de praedictis legatis, tunc non debetur portio quarta dictae ecclesiae de legatis aliarum ecclesiarum. Si verò non fecerit mentionem de parrochia sua, in qua sepultus est, tunc de melioribus legatis aliis ecclesiis relictis primo debetur sibi unum, quia mater defuncti fuit, ubi ecclesiastica sacramenta, et sepultura sibi fuerint ministrata.

Quarto, si defunctus elegerit sepulturam in aliquo monasterio seu ecclesia quae non fuerit sedes valentina, nec aliqua parrochiarum ejusdem, et dimisserit illi monasterio seu ecclesiae ratione sepulturae ibi electae centum, et suae parrochiae dimisserit decem pro canonica portione sibi debita, tunc de illis centum debent superaddi parrochiae quindecim, pro complemento viginti quinque, quae dictae parrochiae debentur pro quarta portione dictorum centum. Si autem talis absolutè legaverit dictae parrochiae decem, non intentione solvendi dictam quartam portionem, tunc integre percipiat dictos decem, et ultra hoc viginti quinque pro sua quarta portione. Et hoc fuit inductum in compensam damnorum, quae sedes et parrochiae praedictae sustinent propter licentiam seu privilegium quod habent audiendi confessiones, et recipiendi ad sepulturam parrochianos dictarum ecclesiarum parrochialium.

Quinto, si quis elegerit sepulturam in aliena dioecesi, etiam (forte si) de jure non sit solvenda portio quarta parrochiae defuncti, tamen quia talis est consuetudo in Valentina dioecesi, si evenerit casus, quarta portio debet solvi parrochiae dicti defuncti.

Sexto, si quis dimisserit rectori vel curato ecclesiae ubi sepelietur, missas, rector vel curatus suae parrochiae de jure debet habere quartam partem ipsarum; sic tamen quod ipsae missae celebrentur per sacerdotes residentes in dictis ecclesiis. Sed si legaverint dictas missas alicui beneficiato, seu presbytero ecclesiae ubi sepelietur, tunc de illis non debetur quarta pars rectori vel curato dictae suae parrochiae. Nam dimittens uni sacerdoti, ut est una particularis persona, et non est caput ecclesiae, non sic intelligitur dimittere quod totus clerus dictae ecclesiae habeat utilitatem ipsarum; nisi in dicta ecclesia sit consuetudo quod missae relictae uni particulari sint communes omnibus, quia tunc portio quarta debetur dictae parrochiae suae. Et hoc servandum est ex quadam laudabili consuetudine, et equitate, licet non de jure.

3. Tertio, sunt advertendi casus in quibus de jure est praestanda ecclesiastica sepultura, et in quibus prohibetur dari. 

Primo, si aliquis laicus baptizans parvulum tantum, non dixerit perfectè formam baptismi, si tales pueri obierint, non sepeliantur in loco sacro

Item, si aliquis baptizans, quum dixerit: Petre, ego te baptizo in nomine Patris, obierit, vel parvulus quem baptizat, mortuus fuerit; tali casu dictus parvulus sepeliatur in loco sacro, quia tunc secundum Hostiensem credendum est piè quod Deus supplet pro eis.

Item, si aliqua mulier gravida post mortem scinditur, et de ventre ejus infans eductus fuerit mortuus sine baptismo, non sepeliatur dictus infans in loco sacro. 

Item, si quis in duello mortuus fuerit, quamvis in eo apparuerint aliqua signa contritionis, dum tamen in dicto duello obierit, non sepeliatur inconsulto domino officiali.

Item, si aliquis adultus baptizatus fuerit solum baptismo flaminis, et sic obierit, talis non sepeliatur inconsulto domino officiali. 

Item, interim dum corpus Christi fuerit reservatum in monumento nullus debet sepeliri absque licentia domini officialis, nec absque dicta licentia sepeliatur pulsatam Ave Maria, usque pulsatam Aurora. 

Item, campanae in sepulturis modo sequenti debent pulsari. Primo, pro sacerdote pulsentur campanae saepè, atque saepissimè. Pro homine laico in annuntiatione mortis pulsentur tres tactus campanarum. Pro foemina verò, duo. Et postea ad libitum illorum quorum interest.

Et adverte: quod pulsatio campanarum, et aliae exequias per indirectum juvant animae defuncti, ut tenent doctores. 

Ultimò adverte: quod diebus dominicis non debet celebrari missa de Requiem, nisi corpus praesens fuerit, in qua missa nulla thurificatio fieri debet, ut superius dictum est. 

IVConstituciones ordenadas en el año 1408 por el obispo de Valencia D. Hugo de Lupia y Bagés

V. Sínodo de Santo Tomás de Villanueva, arzobispo de Valencia

V. 

Sínodo de Santo Tomás de Villanueva, arzobispo de Valencia, celebrado a 12 de Junio de 1548: copiado del ejemplar rarísimo, y acaso el único que se conserva en la biblioteca de Santo Domingo de la misma ciudad, impreso por Juan de Mey el mismo año. 

Constituciones synodales reverendissimi domini Fr. Thomae de Villanova, archiep. Valentini. 

Cum synodalia concilia ad abolendas ecclesiasticarum personarum et populi abusus, et bonos mores instaurandos conducat plurimum: Nos Fr. Thomas de Villanova Dei et apostolicae sedis gratiam archiep. Valent., qui ex injuncto Nobis officio, ad ovium Nobis commissarum statum reformandum, quas per centum fere annos hac synodali ope et operam novimus caruisse, propensius studemus, hanc praesentem synodum duodecima die Junii anni à natali Domini millesimi quingentesimi quadragesimi octavi, in hac ecclesia nostra metropolitana valentina duximus celebrandam. Inquo ad honorem Dei omnipotentis ac J. C. salvatoris nostri, et sacrosanctae Mariae semper virginis patronae nostrae, atque sanctorum omnium praesentes constitutiones sancta synodo approbante inviolabiliter observandas fecimus, et publicari mandavimus. 

I. Cum ecclesia nostra Valentina, antequam in metropolitanam apostolica esset auctoritate erecta, ecclesiae Tarraconensi suffraganea esset, ejusque constitutionibus uteretur: Nos frater Thomas de Villanova, archiep. Valent. S. S. A. constitutiones ejusdem ecclesiae Tarraconensis, quae ab ecclesia nostra hactenus observatae, et in usu sunt, eas praesertim, quae contra invasores editae reperiuntur, recipimus, et inviolabiliter observari mandamus.

2. Quia censurae ecclesiasticae et aliae poenae in synodalibus constitutionibus, praedecessorum nostrorum appositae in laqueos quandoque, et damna cedunt subditorum: ideo horum saluti salubri remedio providere volentes, omnes praedictas censuras tollimus, reliquas vero poenas Nostro, et successorum nostrorum arbitrio moderandas S. S. A. statuimus, et ordinamus.

3. Adulti in hoc nostro archiepiscopatu (ut percepimus) sine praevia fidei instructione contra sacros canones nonnunquam baptizantur. Proinde hunc abusum tollere volentes, sub poena decem librarum S. S. A. sancimus, atque mandamus, ne quis sacerdos adultum aliquem de caetero baptizet, qui priùs catechizatus non fuerit, et in fide instructus. Caeterum catechismi tempus rectorum seu vicariorum arbitrio committimus. 

4. Ut missae sacrificium puriori conscientia, et praevia (ut decet) confessione celebretur, et ne ob ejus, qui confessionem audiat, defectu illud omitti contingat; S. S. A. statuimus pariter, et indulgemus, ut omnis presbyter in hoc nostro archiepiscopatu cuilibet sacerdoti idoneo sua possit confiteri peccata, et ab eo culparum suarum, extra casus nobis et superioribus nostris reservatos, absolutionis suscipere beneficium. 

5. Quod citra necessitatis causam baptismi, et confirmationis sacramenta non conferantur extra ecclesiam, et proinde, ut in singulis singulorum mensium primis dominicis diebus in ecclesia majori hujus almae urbis confirmationis sacramentum publicè perpetuò exhibeatur, S. S. A. statuimus, atque mandamus.

6. Ut animarum saluti cautiùs consulatur, rectoribus, et vicariis omnibus archiepiscopatus nostri, ne presbyterum aliquem a nostra dioecesi extraneum, seu peregrinum ad dicendam missam in suis ecclesiis sine nostra aut successorum nostrorum expresa licentia admittant; et quod in ecclesiis suis duos libros habeant, unum in quo nomina eorum omnium qui baptizantur, et cognomina patrinorum pariter, atque commatrum; alterum in quo nomina similiter et cognomina eorum omnium qui in suis parrochialibus ecclesiis sacramentaliter confitentur, et eucharistiam suscipiunt, ut moris est scribantur sub poena decem librarum S. S. A. statuimus atque mandamus.

7. Non sine animi nostri, displicentia percepimus missas a fundatoribus beneficiorum, seu alias institutas atque relictas in quibusdam nostri archiepiscopatus ecclesiis negligenter impleri quod cum magno fit animarum dispendio, et eorum qui ad eas celebrandas tenentur, conscientiae detrimento. Ideo rectoribus, vicariis, rationalibus et beneficiatis omnibus archiepiscopatus nostri sub poena decem librarum, et majori, si opus fuerit, nostro vel successorum nostrorum arbitrio imponenda, S. S. A. statuimus atque mandamus, ut annis singulis missas hujusmodi beneficiorum infra annum celebrent, aut celebrari faciant: sic ut in die S. Joanis Baptistae illarum medietas, et in die natal. Domini medietas altera celebrata sit; iisdemque pariter et universo clero districtè mandantes ut omnes missas votivas seu testamentarias, anniversaria, et perpetualia, ut vocant, ad quae tenentur, diligenti solicitudine infra annum, si fieri potuerit, sin minus infra quatuor menses a fine anni computandos, celebrent, et impleri faciant; super quibus ipsorum conscientias oneramus. 

8. Ut festivitates Ss. melius observentur; et ne populus fidelis festorum multitudine gravetur, aliisque justis adducti causis, festorum pluralitatem constringendam esse duximus. Quare S. S. A. statuimus, ut ordinamus, ut de caetero praeter dies dominicos tantum modo festa sequentia ordinaria auctoritate colantur, videlicet: nativitas Domini, natalitia Ss. Stephani, Joannis Evangelistae, Innocentium, Circumcisio Domini, Epiphania, Pascha cum feria 2. et 3, festum Ascensionis, Pentecostes cum feria 2. et 3, fest. corp. Christi, fest. Transfigurat., Inventio S. Crucis, et festa Purificationis, Annunciationis, Assumptionis, Nativitatis, Visitationis atque Conceptionis Mariae semper virginis, Apostolorum natalitia, et Evangelistarum, Joannis Baptistae, Laurentii, Sebastiani, Georgii, utriusque Vincentii, Martini, Nicolai, Catherinae M., Magdalenae, et festivitas Ss. omnium atque dedicationis S. Archang. Michaelis. Post haec constitit nobis per apostolicas litteras festa S. Francisci, et S. Aug. in dioecesi, et fest. S. Blasii in civit. Valentina debere servari.

9. Ne animarum, quae maximi apud Christum momenti res est, cura negligatur, universis et singulis parrochialium ecclesiarum archiepiscopatus nostri rectoribus, atque vicariis perpetuis S. S. A. sub poena arbitrio nostro vel successorum nostrorum imponenda, districtè mandamus, ut in eisdem suis ecclesiis infra proximos duos menses ab hac peracta synodo computandos, perpetuò resideant personaliter, nisi excusentur a jure vel a superioribus nostris, aut a nobis vel successoribus nostris ad non residendum legitimam, de qua fides facta fuerit, habuerint facultatem.

10. Ut clericorum vita, quam maximè decet esse honestam, populo contemptui non sit, aut scandalo pestilentissimo incontinentiae morbo, qui, proh dolor! tam perniciosè in ecclesia grassatur, pro viribus nostris mederi cupientes, S. S. A. statuimus, et ordinamus, ut clerici, qui concubinas domi, vel extra publicè habuerint, si eas statim verè, et cum effectu non dimisserint, atque repulerint, acerrimè juxta sacros canones, et prout juris fuerit, mulctentur, et puniantur. 

11. Cum in sacris canonibus statutum sit, et honestati clericorum, plurimum conveniat, ut qui altari ministrant, in habitu decenti et honesto incedant: 

S. S. A. statuimus, et ordinamus, ut beneficiati, et in sacris ordinibus constituti superiorem vestem talarem integram, et non scissam, aut ita fibulatam, ut inferiorem minime ostentent, deferant; quod si exteriorem fissam, ut moris est, portaverint, saltem intimam, sub poena amissionis vestium deferant talarem. 

12. Deo militantes se negotiis saecularibus implicare non debent. Quare clericis dioec. nostrae in sacris ordinibus constitutis sub poena librarum quindecim S. S. A. mandamus, ne quis eorum alicujus personas saecularis procurator, aut oeconomus, vel causarum saecularium solicitator existat; sub eadem poena mandantes eisdem ne dominas, aut mulieres associent, aut manu teneant more saecularium servitorum. 

13. Quamvis ad nostri pastoralis officii curam et onus multa pertineant; ibi tamen praecipuè invigilandum est, ubi majus periculum vertitur animarum.  Quapropter rectores omnes atque vicarios in nostra dioec. curam animarum habentes monemus, atque exhortamur in Domino, ut in bono regimine commissi sibi gregis studiose, atque diligenter intendant, considerantes solicite Domino se strictissimam in die judicii de animabus sibi commissis rationem reddituros; et proinde, quos in commisso sibi populo peccatis publicis obnoxios, adulteros praecipuè, et concubinarios repererint, cum omni charitate et solicitudine commoneant, ut ab hujusmodi peccatis abstineant. Quod si illorum monitionem, atque correptionem, post habito Dei timore, quod Deus avertat, contempserint, eos nobis, aut vicariis nostris mature, et sine mora, verbo, seu litteris denuntiare procurent; ut quos fraterna monitio a peccato non retrahit, pastoralis censura cohibeat, atque compescat.

14. Christiana pietas Nos pervigili cura curare compellit, ut qui noviter vocati sunt ad fidem, competentem habeant ejusdem fidei instructionem. Et proinde S. S. A. statuimus, atque mandamus quod nuper conversorum rectores in suis parrochialibus ecclesiis, ut supra statutum est, resideant personaliter, et summam adhibeant diligentiam ut novorum christianorum parvuli baptizentur, et illorum pueri quotidie, adulti vero diebus dominicis, et festis in fide et christiana doctrina instruantur, festa colant, missae sacrificio intersint, et sua statutis ab ecclesia temporibus peccata confiteantur, et ab obscaenis mahometicae sectae ceremoniis abstineant; et demum caetera adimpleant, et observent, quae in propriis constitutionibus illis praecepta sunt, et mandata.

15. Notoriis quaestorum abusibus obviare cupientes, S. S. A. statuimus, et ordinamus, quod nulla quaestura de caetero in archiepiscopatu nostro, sine nostra vel successorum nostrorum expressa licentia admittatur. Quod si illam quaestores aliqui a nobis impetraverint, nullatenus in eo casu illis quaesturam praedicandi, nisi hospitalis generalis hujus almae urbis fuerint, intelligatur data facultas; sed ut tantum rectores ecclesiarum seu vicarii ejus quaesturae qualitatem, prout decuerit, populo fideliter exponant; rectoribus seu vicariis contrarium permittentibus poenam decem librarum imponentes.

16. Cùm domum Domini sanctitudo deceat, et laicis in ecclesia vigilantibus multa passim in ecclesia fiant profana, atque decori domus Domini indecentia: proinde ecclesiarum rectoribus atque vicariis nostrae dioecesis S. S. A. sub poenis excommunicationis, et decem librarum districte mandamus, ne illos ad dictas vigilias admimittant, et ne in festis Ss. Nicolai, et MM. 

Innocentium, seu aliis profani ad populum sermones seu actus in ecclesiis fieri permitant. Quamobrem si qui de vigilando in aliqua ecclesia votum emisserint, aut emittent in posterum, votum hujusmodi in alia pietatis opera commutandi propiis eorum sacerdotibus hoc nostro statuto facimus facultatem. 

17. Ne divinus cultus minuatur, agaturve negligenter, S. S. A. statuimus, atque mandamus ut quotidianae distributiones tantum dentur horis canonicis et divinis officiis interessentibus, et iis quibus a jure concessum est. 

18. Ecclesiarum nostrarum commodis consulere cupientes, S. S. A. statuimus, atque mandamus, ut omnis beneficiatus beneficiorum omnium suorum in nostra dioecesi obtentorum seu obtinendorum infra sex menses ab hac die computandos, capibrevium, ut vocant, faciat, si a proxima nostri archiepiscopatus visitatione per Nos facta, vel circiter, factum non fuerit. Et inde in singulis decenniis illud renovet, ac denuo sub poena decem librarum conficiat: et quod in singulis archiepiscopatus nostri ecclesiis liber unus infra annum ab hinc computandum, servetur, in quo instrumenta jurium earundem ecclesiarum, dignitatum, beneficiorum, et illorum onera in forma, ut decuerit, autentica, expensis singulorum beneficiatorum conscripta sint; et ut in singulis praedictarum ecclesiarum sacristiis, seu tutioribus locis, si qui fuerint, singulae sint arcae repositae, quae duabus, vel tribus clavibus obserentur, in quibus pretia censualium ac reddituum earum ecclesiarum,  cum redimuntur seu quitantur, donec alii redditus emantur, serventur; utque singulae claves earum singulis probis presbyteris commendentur, quorum si numerus defuerit, clavis una justitiae, altera jurato ejusdem oppidi, modo unam rector, vel curatus habeat, committatur. 

19. Ad haec, ut concordia per divum Vincentium conf. patronum nostrum super juribus funeralibus inter clericos et monachos facta ab omnibus sine aliqua controversia servetur, statuimus, et S. S. A. mandamus. 

20. Demum bono regimini ecclesiarum et officiorum divinorum celebrationi providentes, utque laudabiles ecclesiae consuetudines serventur, S. S. A. statuimus, atque mandamus, quod constitutiones pro caeremoniis, et cultus divini ordine observando in hac sancta synodo editae in choris ecclesiarum affigantur, et ab omnibus observentur: rectorum atque vicariorum super hoc conscientias onerantes; et quod tabula taxationum jurium funeralium, quam S. S. A. confecimus, publicè pendeat in ecclesiis, atque sub decem librarum poena ab omnibus observetur. 

21. Quia in hac nostra dioec. plerosque contrahentes in gradu consanguinitatis, vel affinitatis prohibito, postposito Dei timore, et cum animarum suarum gravissimo detrimento, ante habitam dispensationem (quod dolentes referimus) incestuosè conjungi ac cohabitare percepimus; ne id de caetero fiat, S. S. A. districtè prohibemus. Quòd si quis hoc facere praesumpserit, rector vel vicarius illius parrochiae nobis, aut nostris vicariis sedulò denuntiare, ac manifestare procuret. Similiter prohibentes ne ante contractum matrimonium sponsus, et sponsa cohabitare praesumant. 

22. Pluribus, ac notoriis hujus nostrae dioec. abusibus obviare cupientes, S. S. A. sub poena nostro vel successorum nostrorum arbitrio imponenda, statuimus, et ordinamus, quod non fiant sermones in nocte, exceptà Parasceves: nec Salve Regina in nocte cantetur: nec ante lucem missa dicatur, excepta nocte natalis Domini: nec dicatur missa in domo privata: cum hoc in magnam sacramenti indecentiam, et irreverentiam fiat: nec benedictiones nuptiales extra ecclesiam dentur, aut intra eam conventus seu congregationes saecularium ad profana negotia pertractanda a rectoribus, et vicariis fieri permittantur. Similiter quòd audientes confessiones nulla ratione, aut quovis quaesito colore pro poenitentiis injunctis, aut missis celebrandis, vel restitutionibus faciendis a poenitentibus pecunias accipiant. Et quia beneficiorum arrendatarii pecuniarum potius, quam animarum lucris incumbunt, ne de caetero vicarios in eisdem beneficiis nominent aut eligant, omninò prohibemus.

Et ut hae nostrae constitutiones pleniùs sciantur, et diligentius observentur, eas in hac civitate Valentina imprimi mandavimus. Et ne ignorantiam praetendere aut ignorantiae praetextu eas transgredi quisquam audeat, omnibus rectoribus, et vicariis nostrae dioec. ut in suis ecclesiis, postquam (ut praefertur) impressae fuerint, eas habeant, sub poena decem librarum praecipimus, et mandamus. 

Casus archiep. Valent. in synodo reservati. 

Crimen haeresis, simoniae, et sacrilegii. 

Homicidium voluntarium, facto, praecepto, consilio, favore. 

Peccatum sodomiticum, et bestiale. 

Incaestus in primo, et secundo gradu consanguinitatis, vel affinitatis. 

Percussio parentum. 

Oppressio filiorum, et abortus procuratus. 

Incendium voluntarium. 

Celebrans non promotus ad sacerdotium. 

Falsarius litterarum episcopi. 

Clandestinè contrahentes. 

Retentio decimarum donec restituantur. 

Similiter excommunicatio a Nobis procedens, juramentorum relaxatio, votorum commutatio, et omnis dispensatio Papae non reservata, maleficia, invocatio daemonum, intoxicatio, seu veneni propinatio. = Finis constitutionum synodalium. = Valentiae. Excudebantur a Joanne Mey, Flandro, 1548. 

VI. Copia de la resolución y provisión que dio Santo Tomás de Villanueva

sábado, 3 de marzo de 2018

Gabriel Bibiloni, baleares, vueling


Gabriel Bibiloni, baleares, vueling, estúpids gonelles

Doncs escriviu així com escriu tothom a LES illes Balears. Està be, si, per a accions futures, heu entès que folkloritzar la llengua catalana ofèn molta gent a LES illes.

Doncs escriviu així com escriu tothom a LES illes Balears. Està be, si, per a accions futures, heu entès que folkloritzar la llengua catalana ofèn molta gent a LES illes.

Hau de traure de ses illes tota la brossa catalanista que tos ha entrat. Encara que consideron lo mallorquí - baleà com a dialecte del catalá, no lo respetarán mai, ni al valensiá ni al chapurriau. A les urnes hau de dessidí. Als moros los vau fotre fora, pero ara los catalanistes tos afonarán a la mar catalana.

...

L' opinion que je propose me paraît acquérir une sorte d' évidence par la circonstance remarquable que la langue romane, alors qu' elle a été vulgaire, a produit un semblable effet sur la langue latine, employée encore dans les actes publics. Les rédacteurs substituaient à l' article roman de leur idiôme vulgaire parlé ces pronoms ILLE et IPSE de l' idiôme latin écrit, ainsi que l' avaient fait autrefois les Goths et les Francs; et cela devait arriver, quand ces rédacteurs pensaient en langue romane, et écrivaient en langue latine (1:
J' ai antérieurement indiqué les collections où l' on trouve de semblables emplois de l' ILLE et de l' IPSE par l' effet de la réaction de la langue romane.

"IPSUM alodem de sanctas puellas cum IPSA ecclesia dono sancto Stephano... IPSE alodes de Canuas... Ipsa Roca cum IPSA ecclesia... IPSE alodes de Manulfellio monte cum IPSAS vineas remaneat auriolo (Auriolo, Oriol) Sancio. IPSE alodes de IPSO Solario... Et ILLA Boscaria remaneat Armardo, etc." An 960, Testament d' Hugues, évêque de Toulouse.

“Dono ad ILLO cœnobio de Conquas ILLA medietate de ILLO alode de Auriniaco et de ILLAS ecclesias... ILLO alode de Canavolas et ILLO alode de Crucio et ILLO alode de Pociolos et ILLO alode de Garriguas et ILLO alode de Vidnago et ILLO alode de Longalassa et ILLOS mansos de Bonaldo, Poncioni abbati remaneat.” Au 961. TESTAMENT de Raimond Ier, comte de Rouergue.)

L' emploi auxiliaire de l' ILLE et de l' IPSE devant les substantifs se trouve aussi dans les titres et chartes de l' Italie (2) et de l' Espagne (1-a); mais ces pièces ne sont pas d' une date aussi reculée que les diplômes de la France dans lesquels j' ai recueilli les exemples que j' ai cités.

(2) En Italie:

An 713: "Prope IPSA ecclesia presbiteri... Ad IPSA Sancta Vertute." Muratori, dissert. 5.

An 736: "IPSA supra dicta scolastica.” Muratori, dissert. 14.
An 752: "Donamus in IPSA sancta ecclesia... IPSE prænominatus sanctus

locus." Muratori, dissert. 21.

An 810: "Una ex ipse regitur per Emmulo et ILLA alia per Altipertulo...

IPSA prænominata Dei ecclesia.” Muratori, dissert. 12.

An 906: On lit dans les Annotazioni sopra i papiri de Marini, page 262,

un testament où l' article IPSE est très fréquemment employé:

“Habeat et IPSUM cellarium de IPSA cerbinara; habeat et IPSA domum de IPSUM geneccum et IPSUM centimullum cum IPSA coquina, etc."

(1-a) En Espagne:

An 775 (*: A l' occasion de ce titre de 775, l' auteur observe que c'est le plus ancien titre qu' il ait connu parmi les manuscrits de l' Espagne: "Scripturarum omnium quæ ad nostram pervenere notitiam hæc vetustior."):
“Per ILLUM pelagrum nigrum... Per ILLAS casas alvas...
Per ILLA lacuna." España Sagrada, t. XVIII.

An 781: "Per ILLO rio qui vadit inter Sabbadel et villa Luz et inde ad ILLAM Molon, de ILLA strada de Patrunel et inde per ILLA via quæ vadit

ad ILLO castro de Poco et per ILLA via quæ vadit ad petra Terta...

Et inde per ILLA strata de Guardia et inde per ILLA arclia de Branias et per ILLO rivulo de inter Brana, Trabera et Branas de Oldial et per ILLAS Mestas... et inde ad ILLO rio de Rillola... ad ILLO Poco de Trabe... et per ILLO Molon de inter ambos rivos ad ILLO rio unde prius diximus." Chart. Sylonis regis. Historias de Idacio, p. 130.

An 844: "De ILLA Cartagera usque ad ILLAM villam, et deinde ad ILLO plano... Et de ILLAS custodias, etc." España Sagrada, t. XXVI.

Enfin on trouverait un nouveau motif de conviction dans une autre circonstance également décisive, que je crois ne devoir point omettre.

Dans quelques pays du nord, où les articles employés par l' idiôme vulgaire sont les mêmes ou à-peu-près les mêmes que les pronoms démonstratifs, la langue latine usitée pour les actes publics a quelquefois subi, comme dans les pays de l' Europe latine, l' introduction du pronom ILLE, en remplacement de l' article de l' idiôme vulgaire; la même cause produisant ainsi le même effet, en différents temps et en différents lieux (1: Les citations suivantes suffiront:

“Laureshamense cœnobium extructum hoc anno 770. Insigne dotatum

est a Cancore comite et Anguila conjuge ejus.

Terram et silvam quæ est in ILLA marcha de Birstat... Et de IPSO rubero ad partem aquilonis sicut IPSA incisio arborum in IPSA die facta fuit: et sic ad ILLAM ligneam crucem quæ est posita juxta ILLAM viam quæ venit de Birstat... usque ad ILLUM monticulum." Eckart, Franc. Orient. t. 1, p. 610.

S. Burchard, évêque de Wirstbourg en Franconie, dans une homélie contre les superstitions populaires, traduisant les expressions du vulgaire, s' exprime ainsi:

“Sed dicunt sibi: ILLUM ariolum vel divinum, ILLUM sortilogum, ILLAM erbariam consulamus." Eckart, Franc. Orient. t. I, p. 844.)...

lunes, 7 de noviembre de 2022

Abjuratio

Abjuratio. 

Nosaltres Joana Libiana Marquesa muller den Pau Badia Chatherina muller den Galceran Bertran Gabriel Rabaçer Isabel muller den Francisco Pallares Aldonça muller den Gabriel Compte (Comte, no Compte; Comte es de comite, conde; compte de computo, cuenta) tots de la ciutat de Barcelona de nostra libera franca spontanea e agredable voluntat abjuram detestam renunciam appartam e lunyam de nosaltres tota e qualsevol heretgia e special aquesta de que som infamats e testificat (testificats) la qual nosaltres havem confessades ço es de judeizar e de guardar e de observar les serimonies de la ley de Moyses e de fer les ritus cerimonies e solemnitats dels juheus les quals en special quiscun de nosaltres ha confessades les quals mes largament son contengudes en la sentencia que contra nosaltres ses donada e declarada. E confessam de la nostra propria boca ab pur e vertader cor la Sancta fe catholica christiana la qual te preica segueix mostra e ensenya la Sancta mare Esglesia catholica romana. E aquella tenim volem e promettem tenir e seguir e en aquella volem perseverar e morir e nunqua nos nos volem apartar ni partir de aquella. E juram per nostre Senyor Deu e per los seus sagrats quattre evangelis davant nos posats e per lo senyal de la cr+eu de tots temps star e esser subjectes a la obedientia del beneventurat mossenyer Sanct Pere princep dels Sancts Apostols e vicari de nostre Senyor Deu Jesu-Christ e del nostre molt Sanct Pare Alexandre Papa sise lo qual huy en en dia governa e regeix la Sancta Esglesia catholica e apres de ell als seus successors que a ell canonicament succeiran e de nunqua james apartar nos ne lunyar nos de aquesta obedientia per alguna persuasio heretica e en special per aquesta judaica heretgia e per tots temps perseverarem e starem en la unitat e congregatio de la Sancta Mare Ecclesia e serem tots temps en defensio de la Sancta fe catholica cristiana e perseguirem tots aquells qui contra aquella seran ni veuran e manifestarem e publicarem aquells e james nons ajustarem ni aplegarem ab ells ni creurem en llurs vanes e folles creençes ni en llurs dits ni obres ni aquells rebrem ni acullirem ni deffendrem nils consellarem ni favorirem directament ne indirecta publicament ni amagada per obra ni per senyal ni per dit. E si contra aquestes coses en algun temps farem o veurem volem incidam e encorregam en pena de relapsos. 

Quam siquidem abjurationem praedicti Joanna Libiana Marquesa Badia Chatherina Bertrana Gabriel Rabaçer Isabel muller den Francisco Pallares et Aldonça Comte fecerunt modo et forma et sub tenore subscriptis coram prefatis reverendo domino episcopo barcinonensi et reverendis inquisitoribus in presentia reverendorum Petri Buada decretorum doctoris Antonii Pellicer canonicorum Sedis Barcinone et Jacobi Ferrer notarii et Scribae maioris domus deputationis Cataloniae et Petri Michaelis Carbonell notarii Barcinonae et Archivarii Regii et magnificorum Stephani Eugan militis et Jacobi de la Ran alias Arenes domicelli Barcinonae populati et Joannis de Plaxes decretorum doctoris et Joannis Joffre et Guillelmi Laurador notariorum et Joannis Borrada fusterii habitatorum Barcinonae testium ad haec specialiter vocatorum et assumptorum et etiam in presentia quamplurimorum aliorum tam marium quam feminarum in multitudine copiosa in dicta sede Barcinonae congregatorum.

Qua quidem abjuratione per illos facta dictus reverendus dominus episcopus Barcinonensis interrogavit illos de articulis fidei sigillatim et distincte qui responderunt se credere in illis quorum articulorum verba sunt haec.

Interrogationes reconsiliandis faciendo de articulis fidei et primo de articulis divinitatis. 

Creheu vosaltres que Deu omnipotent es infinit e sobiranament bo que es pare fill e Sanct Spirit e es un Deu en essentia e trino en persones.

Creheu vosaltres que lo pare es Deu omnipotent no fet no creat no engenrat.

Creheu vosaltres que lo fill es Deu omnipotent no fet no creat mas del pare eternalment engenrat.

Creheu vosaltres que lo Sanct Spirit es Deu omnipotent no fet no creat no engenrat mas proceint del pare e del fill e egual al pare e al fill. 

Creheu vosaltres que aquest mateix Deu qui es trino en persones e hu en essentia per la sua omnipotentia haja creat lo cel e la terra e la mar e totes coses visibles e invisibles que en aquelles son.

Creheu vosaltres que aquest mateix Deu pusqua remettre (redimir) los delictes e peccats e no altri sino ell.

Creheu vosaltres que en lo jorn del judici final tots resuscitarem e quiscu ab son propri cors e anima e axi starem davant lo tribunal e cadira de nostre Senyor Deu Jesu-Christ Deu nostre e ell donara a quascu gloria o pena segons los merits o demerits de quascu. 


Sequuntur articuli humanitatis Christi

Creheu vosaltres que lo fill de Deu ço es nostre Senyor Deu Jesu-Christ sia stat concebut de la gloriosa Verge Sancta Maria per obra del Spirit Sanct sens ajustament de home.
Creheu vosaltres que nostre Senyor Deu Jesu-Christ sia nat de la Verge Maria vertader Deu e vertader home la Verge Maria stant verge ans del part en lo part e apres lo part. 
Creheu vosaltres que nostre Senyor Deu Jesu-Christ en aquella sacratissima carn que ha pres del ventre virginal de la Verge Maria sia stat crucificat mort e soterrat per los nostres peccats e defalliments. 
Creheu vosaltres que apres que nostre Senyor Deu Jesu-Christ fonch mort e lo seu sagrat cors estant en la carn la sua sagrada anima davallas (davall, devall) als inferns e la divinitat stant ab lo seu precios cors ab la dita sagrada anima davallas als inferns e de aquells tragues e delliuras los Sancts pares que alli eran ço es Adam Eva Noe etc. 
Creheu vosaltres que lo tercer dia apres de la sua sagrada passio en son propri poder car es Deu resuscitat de mort a vida la sua anima sanctissima ajustada al cors glorificat ço es en aquell cors lo qual jague e fonch posat en lo sepulchre e lo qual penja en la creu. 
Creheu vosaltres que apres la sua sagrada resurrectio lo quarenten jorn de son propri poder sen muntas als cells hon seu a la dreta part de Deu lo pare. 
Creheu vosaltres que a la fi del mon nostre Senyor Jesu-Christ venra per judicar los vius e los morts e lavors donara a quascu gloria o pena perpetua segons los merits o demerits de cascu ço es als bons gloria e als mals pena. 

De Sacramentis. 

Creheu vosaltres en lo Sanct Sagrament de la Missa ço es que com lo prevere ses revestit al altar e lo schola li ha presentat la ostia que es pa material del qual nosaltres usam tots dies e lo prevere ha dites sobre lo dit pa aquelles sagrades paraules que nostre Senyor Deu Jesu-Christ dix lo dijous de la Cena cenant ab los seus Sancts apostols e dexebles que en virtut de les dites paraules lo dit pa material sia convertit e transubstanciat en vertader cors precios de Jesu-Christ.
Creheu vosaltres en los set sagraments de la Sancta Mare Ecclesia ço es en lo baptisme confirmatio penitentia en lo sagrament de la Sancta Missa en lorde sacerdotal en lo sagrament del matrimoni e de la extrema unctio segons que la Sancta Mare Ecclesia de Roma creu preica mana e observa.
Creheu vosaltres tot ço e quant Sancta Mare Ecclesia de Roma creu e confessa. 

Quibus ita gestis et peractis praefatus reverendus dominus episcopus barcinonensis absolvit illos in forma Ecclesiae a sententia excomunicationis et anathematis quam propter dicta crimina haeresis et apostasiae incurrerant. Quibus peractis de mandato suarum reverendarum paternitatum fuit processum ad legendum 
et publicandum capitulum sequens cum penitentiis et finem praesentis sententiae ut sequitur. 

E per quant per la confessio e abjuratio per los damunt dits Joana Libiana Marquesa muller den Pau Badia Chatherina muller den Galceran Bertran Gabriel Rabaçer Isabel muller den Francisco Pallares Aldonça muller den Gabriel Comte davant nos fetes nos consta aquells haver confessats los grans errors culpes e crims per ells comesos ab bona contritio tant quant havem pogut conexer. Volents aquells reunir a la unio e gremi de la Sancta Mare Ecclesia catholica Romana la qual no tanqua lo seu gremi a aquells qui ab deguda contritio e vertadera penitentia se tornen a aquella demanant misericordia e abjurant sos crims e errors trobam que devem manar axi com ab la present manam absolre e ab la present absolem e per absolts denuntiam los damunt dits Joana Libiana Marquesa muller den (pone deu) Pau Badia Chatherina muller den Galceran Bertran Gabriel Rabaçer Isabel muller den Francisco Pallares e Aldonça muller den Gabriel Comte de la sententia de excomunicatio e de anathema maior que per los dits crims e heretgia e apostasia del dia que aquells commetteren feren e son stats ligats e illaqueats e reduim e admettem aquells tant quant de dret podem e devem al gremi e unio de la Sancta mare Ecclesia catholica Romana ab vertader e pur cor e no ficte ni simulat se tornen en aquella e les penitenties a ells davall injungides e posades servaran e compliran e si hauran confessada tota la veritat de tots e sengles crims de heretgia e apostasia que sabut hauran axi de simateys com de qualsevol altres persones vives e mortes presents o absents. E per quant los damunt dits han offes molt temerariament nostre Senyor Deu Jesu-Christ e la sua Sancta Ecclesia e fe catholica per la qual raho et alias no se pot conexer si aquells van en lum o en tenebres o si vertaderament o ficta o simulada se son tornats a la Sancta fe catholica per nostre Senyor Deu Jesu-Christ. Per tant per aquesta nostra diffinitiva sententia sententiam e declaram penitentiam e per penitentia condamnam tots los damunt dits Joana Libiana Marquesa muller den Pau Badia Chatherina muller den Galceran Bertran Gabriel Rabaçer Isabel muller den Francisco Pallares et Aldonça muller den Gabriel Comte e cascun de ells a carcer perpetual ab confiscatio de tots sos bens segons ja desobre es dit.
E mes los manam e per penitentia los injungim que de huy a un any prop seguent tots los damunt (pone damuut, típico error u - n) dits e cascun de ells dejunen e sien tenguts de dejunar tots los divenres de dit any e en pa e aygua e que per tot lo dit any ab bona devotio en cascun divenres quiscu de ells diga per trenta vegades les orations del Pater noster Ave Maria e lo Credo in Deum e Salve Regina si aquells saben e aquells que no saben dites oracions que dins spay de tres mesos prop seguents aquells sapian e aprenguen perfetament sots les penes a nostre arbitre reservades. E mes que les dites orations del Pater noster Ave Maria Credo in Deum e la Salve Regina hajan e sien tenguts de monstrar als seus fills e filles sots les dites penes a nostre arbitre reservades.
E mes los manam e per penitentia los injungim que en tota sa vida natural cascun any se hajen de confessar e de fet se confessen a sos confessors tots llurs peccats tres vegades ço es una vegada abans de la Nativitat de nostre Senyor Deu Jesu-Christ e altra a la Pascha de resurectio e altra en la festa de cinquagesma e que combreguen lo cors precios de nostre Senyor Deu Jesu-Christ al manquo una vegada lany ço es a la Pascha de resurectio sis trobaran disposts per combregar encarregant sobre aço les conscienties de llurs rectors e curats. 
E mes los injungim e per penitentia los manam per senyal de humilitat a tots los damunt dits que en tota sa vida natural no porten sobre si ni en llurs vestidures per si honrar or ni argent ni perles ni pedres precioses ne vesten seda ni grana ni xamellot ni porten coral ni ambre (ámbar). E mes que en tota sa vida no pusquen tenir ni tenguen officis publichs en les ciutats viles e lochs hon habitaran e viuran ni benificis en les Esglesies ne sien fisichs ni cirurgians ni botiguers ni speciers ni procuradors ni arrendadors per si ni per altra persona ni sien cambiadors ni notaris ni scrivans publichs ni cavalquen en cavall ni porten armes. Les quals penitenties segons que dessus se contenen a tots los dessus nomenats reconsiliats e a quascun de ells manam e injungim que facen e complesquen sots pena de relapsos les quals coses dessus dites totes axi pronuntiam manam e injungim en aquests scrits e per 
aquests scrits. - Petrus episcopus barcinonensis. - Antonius inquisitor. - Petrus inquisitor.
Lata fuit preinserta diffinitiva sententia per prefatos reverendum dominum Petrum episcopum Barcinone et Antonium de Contreras decretorum doctorem et Petrum Pariente in sacra theologia licentiatum inquisitores hereticae et apostolicae pravitatis in civitatibus et diocesibus barcinonensi tarraconensi Vici Gerundae et 
Helnae (Elna) a Sancta Sede Apostolica creatos et deputatos pro tribunali sedentes in dicta sede barcinonensi et de suarum reverendarum paternitatum mandato lecta et publicata per me Bernardum Texidor (1) presbyterum urgellensis diocesis apostolica auctoritate notarium publicum et Sanctae inquisitionis notarium et scribam modo et forma supra scriptis presentibus dicto venerabili Martino Ximeniz procuratore fiscali Sanctae inquisitionis ex una et dictis Joanna Libiana vidua Marquesia uxore Pauli Badia Chatherina uxore Galcerandi Bertran Gabriele Rabaçer Isabele uxore Francisci Pallares reconsiliati et Alduncia uxore Gabrielis Comte ex alia parte die mercurii intitulata XXIII die mensis martii anno a nativitate Domini millesimo CCCC nonagesimo sexto. Quibus quidem omnibus et singulis praedictis sic peractis praedictus Martinus Ximeniz procurator fiscalis Sanctae inquisitionis petiit et requisivit de omnibus et singulis suprascriptis fieri unum et plura publicum et publica instrumentum et instrumenta per me praedictum notarium presentibus pro testibus ad hec specialiter vocatis et assumptis praedictis reverendis Petro Buada decretorum doctore Antonio Pellicer canonicis Sedis Barcinonae et venerabilibus et discretis 
Jacobo Ferrer notario et scriba maiore domos Deputationis Cataloniae et Petro Michaele Carbonell notario Barcinonae et Archivario Regio et magnificis Stephano Engan (antes Eugan) milite et Jacobo de la Ran alies Arenes domicello Barcinonae populato et Joanne de Planxes (antes Plaxes) decretorum doctore et Petro Latzaro minore dierum et Joanne Jofre et Guillelmo Laurador notariis et Joanne Borrada fusterio Barcinonae habitatoribus et praesente etiam clero et populo in dicta Sede congregato in grandi multitudine.  

(1) Hic Bernardus Texidor obiit apud villam seu oppidum Cervariae 
die dominico festo Sancti Bernardini XX maii anno a nativitate Domini M. D. nono. (1509)

miércoles, 5 de junio de 2019

Tomo I, texto VIII, testamento Rey Martín el Humano, latín


VIII.

Pergaminos de don Martín, n.° 391. 2 de diciembre de 1407.

Hoc est translatum etc. In nomine domini Dei eterni et omnipotentis per quem reges regnant et principes dominantur. Nos Martinus Dei gratia rex Aragonum Valentie Majoricarum Sardinie et Corsice comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie considerantes quod si permissione divina dum sumus in hoc mortali corpore vivimus ad tempus in terris longe magis debemus appetere et regnum in excelsis perpetuum obtinere cum sanctis quodque tanto fortius debemus repentinum introitum pertinere quanto inevitabilis mortis nos instat ambigua certitudo ideo scientes ad regnum celeste predictum non posse ascendere nisi prius corpus nostrum legem naturalem implendo morte redigatur in terram de qua ipsum fore productum nullatenus ignoramus resurrectionis gratia posita renovandum casum fragilitatis humane per anticipatam cautelam dispositionis testamentarie disponimus pervenire dum mentis tranquilitas rationis effectus et temporis aptitudo se offerunt opportuna: igitur Pneumatis almi gratia invocata et nostrorum peccaminum venia suppliciter implorata revocantes expresse et de certa scientia anullantes penitus et cassantes omnia alia quecumque testamenta et codicillos si que et qui et ubicumque et quandocumque per nos facta vel facti usque nunc reperientur salvo et salvis et inde exceptis inferius confirmatis hoc nostrum facemus ordinamus et condimus testamentum in quo voluntas nostra perfecta et completa
et regnorum et terrarum nostrarum ordinatio et dispositio valeat reperiri. - Rex Martinus. - In primis enim Salvatori et redemptori nostro domino Jesuchristoet gloriosissime virgini Marie matri ejus corpus nostrum et animam devota mente et humiliter comendamus. - Rex Martinus. - Et eligimus nostri corporis sepulturam in ecclesia Beate Mariemonasterii Populeti cisterciensis ordinis siti in Cathaloniain diocesi Tarracone in qua ferri et construhi volumus per heredem nostrum subscriptum videlicet in quo dicti arcu existente in ecclesia supradicta in parte scilicet vacua dicti archi juxta seu prope cumbam domini regis patris et serenissime domine Elionormatris nostre memorie recolende honorificam tumbam pro nostri corporis sepultura: volumus tamen quod corpus seu ossa nostra sepeliantur juxta seu prope portale quo transitur de ecclesia dicti monasterii Populeti ad claustrum ipsius monasterii videlicet in eodem claustro juxta dictum portale ita quod exeuntes de dicta ecclesia ad claustrum et intrantes de dicto claustro in ecclesiam faciant transitum supra tumulum in quo sepelientur corpus seu ossa nostra predicta in quo quidem tumulo apponi volumus et jubemus unum lapidemsive losa. - Rex Martinus. - Et etiam volumus et mandamus quod si et
quandocumque contigerit nos debitum solvere naturale si decesserimus in diocesi elnensi gerundensi seu vicensivel barchinonensi si usque ad villam Martorelliinclusive vel aliis locis dicte diocesis Barchinone versus dictum monasterium in simili distantia dicte ville Martorelli corpus nostrum defferatur ad dictam civitatem Barchinone: quod quidem corpus casu predicto sepeliri volumus in sede ipsius civitatis juxta seu prope portale quo transitur de ecclesia dicte sedis ad claustrum ipsius videlicet in eodem claustro juxta seu prope dictum portale ita quod exeuntes de dicta ecclesia ad claustrum et intrantes de dicto claustro in ecclesiam faciant transitum supra tumulum in quo sepelientur corpus seu ossa nostra predicta: in quo quidem tumulo apponi volumus et jubemus unum lapidem sive losa. Si vero decesserimus in civitate predicta volumus corpus nostrum sepeliri ut supra et in utroque casu tradi sub comanda in sede jam dicta: et si decesserimus extra dictam civitatem videlicet in civitate Ilerdevel Dertuse vel in alia villa seu loco extra dictas civitates volumus et ordinamus quod corpus seu ossa predicta defferantur incontinenti ad monasterium supradictum: et si decesserimus in regno Aragonum vel Valentie volumus et ordinamus quod dictum corpus defferatur et tradatur sub comanda si in dicto regno Aragonum ad et in sede civitatis Cesarauguste et si in dicto regno Valentie ad civitatem Valentie in sede videlicet ipsius civitatis: et si extra regna et terram nostram mori nos contingat volumus et ordinamus quod corpus nostrum tradatur ecclesiastice sepulture in ecclesia cathedraliseu majori civitatis ville vel loci ubi nos decesserimus volentes quod ubicumque nos mori contingat corpus nostrum sepeliatur ut est dictum et inibi sub comanda tradatur: etiam volumus quod quanto citius et comode fieri poterit quovismodo obstaculo heredis nostri vel alterius penitus quiescente super quo manumissorum nostrorum conscientias oneramus et nisi hoc fieri faciant cum effectu redundet in suarum periculum animarum corpus nostrum defferatur ad dictum monasterium et in dicta sepultura ut superius est
contentum sepeliatur cum insigniis regalibus prout est fieri assuetum. - Rex Martinus. - Post hec facimus eligimus constituimus et ordinamus certos et speciales manumissores et exequtores hujus nostri testamenti seu ultime voluntatis scilicet primum principalem et majorem manumissorem et exequtorem hujus nostri testamenti serenissimum Martinum filium primogenitumnostrum carissimum regem Sicilie et ducatuum Athenarum et Neopatrie ducem necnon reverendos in Christo patres archiepiscopos Terracone et Cesaraugusteepiscopos Barchinone Valentie et Majorice abbatem monasterii Populeti prioremVallisJesuchristi et abbatem vel priorem Sanctarum reliquiarum ordinis celestinorum capelle regie Barchinone ac fratrem Johannem de Thaust episcopum oscensemconfessorem nostrum qui nunc sunt vel pro tempore fuerint nobilem Geraldum Alamanni de Cervilione gubernatorem CathalonieEgidium Roderici de Lihori
gubernatorem regni AragonumPetrum Sancii de Catlatajub majordomum Petrum Torrelles Galcerandum de Sanctominato et Raymundum Torrelles milites camerlengos et Raymundum de Murobajulum generalem regni AragonumSperantem in Deo Cardona vicecancelarium Petrum Dartersmagistrum rationalem et Johannem de Plano thesaurarium consiliarios nostros si tunc vixerint et si non vixerint alios qui fuerint tunc vicecancellarius magister rationalis et thesaurarius nostri. - Rex Martinus. - Quibus quidem manumissoribus et exequtoribus plenariam conferimus potestatem quod omnes seu major eorum vel tres ex ipsis quorum unus sit dictus rex si vixerit et interesse potuerit et alius ille quem ipse rex elegerit et alius archiepiscopus Terracone cum quibus sint semper dicti prior Vallis Jesuchristi et abbas seu prior Sanctarum reliquiarum vel eorum substituti ac Petrus Torrelles et Johannes de Plano thesaurarius casu quo alii interesse seu intendere non potuerint seu nequiverint quibus certam conferimus potestatem ut inferius continetur presens nostrum testamentum et ordinationem nostram compleant et exequantur absque eorum damno de bonis nostris prout supra et infra invenerint ordinatum. - Rex Martinus. - In primis igitur ordinamus quod dicti nostri manumissores seu exequtores vel tres ex ipsis casu quo alii ut superius continetur interesse seu intendere non potuerint seu nequiverint exequtioni hujus nostri testamenti in quibus sit semper dictus rex si vixerit et interesse potuerit et dicti prior Vallis Jesuchristi abbas seu prior Sanctarum reliquiarum et Petrus Torrelles ac Johannes de Plano incontinenti post obitum nostrum petant et exhigant omnia jocalia res et bona nostra quecumque mobilia et se moventia fructus redditus et proventus et quelibet etiam alia bona nostra quecumque que in posse nostro et aliorum quorumcumque tam domesticorum nostrorum quam aliorum ac quarumlibet personarum secularium et religiosarum seu in aliis quibusvis locis reppererint et de bonis omnibus mobilibus aut se moventibus supradictis manu publica fieri faciant inventarium: dictique Petrus Torrelles et Johannes de Plano thesaurarius noster si vixerint petant colligant et recipiant aut peti colligi et recipi faciant omnes et singulos fructus redditus et proventus civitatum villarum castrorum terrarum et locorum ac aliorum quorumcumque bonorum nostrorum immobilium predictorum tam in regnis Aragonum Valentie Majoricarum et Cathalonie principatu aut alibi infra nostrum dominium consistentium tantum et tamdiu donec cum alia peccunia que ex rebus mobilibus habebitur et haberi poterit supradicta compleri possit et completa fuerit exequtio hujus nostri testamenti: habeant etiam et recipiant dicti manumissores seu exequtores ad manus suas omnia jocalia nostra predicta vassa aurea et argentea sive deaurata et omnia alia bona nostra mobilia arnesia seu alia quecumque que sint ad usum nostri corporis facta sive alia quecumque necnon vestes et alia quecumque sive sint panni perretum sive lecti que omnia exceptis hiis que in presenti nostro testamento dimittimus filio et heredi nostro subscripto vendant incontinenti post nostrum obitum distrahant et alienent ac tradant plus offerentibus et peccuniam eorum nobis pertinentem infra nostrum dominium aut alibi ubicumque recipiant dicti Petrus Torrelles et Johannes de Plano distribuendam per eos una cum alia peccunia nostra si quam forsan in bonis nostris post nostri obitum repererint ad ordinationem dictorum manumissorum seu exequtorum nostrorum juxta formam eisdem manumissoribus seu exequtoribus per nos in presenti testamento traditam in legatis et aliis piis causis: casu vero quo dicti Petrus Torrelles et Johannes de Plano die obitus nostri non vixerint aut vixerint et obierint antequam hec nostra voluntas completa fuerit cum effectu manumissores nostri predicti qui tunc
fuerint eligant loco ipsorum seu alterius eorum qui obierit alium vel alios qui premissa per nos eis comissa complere valeant cum effectu. Veruntamen quare nobilis Geraldus Alamanni de Cervilione gubernator Cathalonie et Egidius Roderici de Lihori gubernator regni Aragonum circa eorum
officia habeant necessario intendere se vaccare providemus ne ad predicta aliquatenus eligantur. Si vero dictus rex ad opus sui retinere velit jocalia arnesia et alia bona mobilia supradicta in presenti ordinatione contenta hoc facere possit ipso tamen solvente pretium seu extimationem eorum legittimam ad cognitionem dictorum manumissorum seu exequtorum nostrorum. - Rex Martinus. - Et ut hec nostra voluntas citius valeat percompleri volumus et ordinamus quod si heres noster subscriptus infra unum annum post nostri obitum continue sequturum omnia que supra et infra ordinamus compleri non fecerit cum effectu manumissores nostri predicti vendant et distrahant castra villas et loca nostra subscripta seu eorum partem videlicet villana de Exerica cum tota sua tinentiavallem de Uxo et serram Dislidia que per nos fuerunt impignerata et villam de Liria cum eorum juribus universis et totum jus et actionem quod nobis competit in eisdem sicut eis videbitur expedire pro complendis omnibus que supra et infra ordinamus ut superius continetur: quam quidem venditionem faciant illi vel illis personis et pro illo pretio seu pretiis quibus cum emptoribus melius potuerit convenire quarum pretia recipiant dicti Petrus Torrelles et Johannes de Plano ut supra de aliis per nos extitit ordinatum nos enim dictis nostris manumissoribus super predictis omnibus et singulis plenam conferimus potestatem. - Rex Martinus. - Insuper cupientes saluti anime nostresalubriter providere volumus et mandamus quod omnia debita ad que nos tenemur nomine nostro propio tam ratione donationum quitationum debitorum et aliarum quarumlibet rationum sive causarum solvantur et restituantur integre libere et expedite per dictos manumissores nostros de bonis nostris mobilibus et immobilibus de quibus citius solvi poterint et que apparuerint prout nos ad eas et ea restituenda et exsolvenda teneri repererint per instrumenta cartas sive albarana sigillis nostris seu officialium nostrorum aut officiorum dictorum officialium sigillata vel per testes aut alia legittima documenta simpliciter et de plano et sine figura judicii prout forus anime hoc exposcit. - Rex Martinus. - Etiam volumus mandamus et ordinamus quod debita et injurie illustrium predecessorum nostrorum regum Aragonum persolvantur de bonis et redditibus per eos assignatis ad predicta debita et injurias persolvendas et quod solutiones hujusmodi fiant per deputatos ad ea solvenda. - Rex Martinus. - Item volumus et ordinamus quod incontinenti post obitum nostrum ex vassis seu vaxillisnostris argenteis alba dumtaxat et etiam
deaurataquecumque et sub quacumque figura existant ad usum et servicium nostrum assidue deputata tradatur et detur dicto fratri Johanni de Tahust episcopo oscensi confessori nostro si tunc vixerit et si non vixerit alteri tunc confessori nostro vendenda et distribuenda per eum cum dicto rege si interesse potuerit qui in isto et in aliis actibus tangentibus exequtionem hujusmodi testamenti caput esse volumus et majorem et cum archiepiscopo vel episcopo illius diocesis terre nostre in qua nos contingat debitum exsolvere naturale et abbas monasterii Populeti usque ad quantitatem et complementum viginti mille solidorum barchinonensium qui per eos dentur et exsolvantur clericis et religiosis vel aliis capellanis qui infra duos menses post obitum nostrum celebrent et teneantur celebrare missas cum obsequiiset suffragiis in remedium anime nostre et animarum predecessorum nostrorum. Si vero dictus noster primogenitus nollet quod ex dictis vassis seu vaxellis argenteis fieret venditio ita cito sicut per nos ordinatum est sed quod ipsa vaxella penes ipsum remaneret tali casu ipso rege solvente illico dictos viginti mille solidos tunc dicta vaxella remaneat penes eum: sed si forsan dictos viginti mille solidos nollet solvere ad distribuendum in dictis missis tali casu volumus et ordinamus quod dictus confessor noster cum archiepiscopo vel episcopo diocesis terre nostre in qua nos contingat ab humores abduci et cum abbate monasterii nostri Populeti usque ad dictam quantitatem viginti milium solidorum vendere et distrahere valeant et quantitatem eandem distribuere clericis et religiosis aut aliis capellanis ut supra clarius est expressum. - Rex Martinus. - Ceterum recensentes nos a Domino largitore bonorum omnium infinitas et largifluas gratiasaccepisse ne sibi in gratias ipsas nobis missericorditer facere dignatus est censeamur ingrati libenter ad ea per cultus augeatur divinus ecclesiasticeque cerimonie solemniter fiant dirigimus mentem nostram et ideo deliberavimus volumus et ordinamus quod in capellapalatii nostri majoris civitatis Barchinone ponantur et conserventur preciose nostre reliquie subscripte: videlicet certe forme Eucarestie que una cum corporalibus consistunt in quodam auri reliquiario: item preciosissimus sanguis Salvatoris Domini nostri Jesuchristi qui miraculose propter dubium cujusdam presbiteri consecrantis cum abo vivo effectus fuit verus sanguis et etiam crux nostra major aurea in qua major pecia quam habemus de ligno vivifice crucis Domini nostri Jesuchristi est affixa quam beatissimus papa Benedictusnobis existentibus in civitate Avinione ad quam dum veniebamus de regno Sicilie quod divina gratia mediante
adquisivimus pro adibendo eidem reverentiam filialem direximus gressus nostros contulit liberaliter atque dedit. Ponantur etiam et conserventur in ea quedam alia crux quam serenissima domina regina Costantiaregina Sicilie uxorque serenissimi domini Petri abavi nostri jamdicte cappelle dimissit quamque serenissimus dominus rex Petruspater noster memorie recolende margaritis et preciosis gemmispulxerrime adornavit: item quedam alia crux quam serenissima domina regina mater nostra adornavit margaritis et lapidibus preciosis quamque jam dicte capelle dimissit et quedam pars tunice Domini nostri Jesuchristi qua per mulierem fluxu sanguinisvexatam tacta fuit continuo ab ejus infirmitate curata sicut in Evangelio legitur quamque serenissimus imperator gregorum nomine Emanuel consanguineus noster per suos solemnes embaxatores nobis missit et contulit gratiose: item camisia Domini nostri Jesuchristi et quatuor spine coroneque sacratissimo capiti suo fuerunt imposite tempore sue salutifere passionis ac brachium etiam beati Georgii martirisChristi et brachium etiam beati Luce Evangeliste et omnes alie nostre reliquie quas hic volumus pro nominatis habere. - Rex Martinus. - Et ut melius diligentius et solempnius in dicta capella divina officia celebrentur et fiant ad honorem Dei ac beatissime Marie semper virginis matris sue totiusque curie celestis ac in remedium animarum nostri ac parentum et predecessorumnostrorum et eorum qui pro nostro servicio in regno Sicilie naturale debitum exsolverunt et in emendam etiam damnorum tam in personis quam bonis etiam ecclesiasticis per nos et servitores nostros predictos in dicto regno Sicilie vigente guerra factorum et illatorum instituimus et ordinamus in capella nostra predicta tresdecim monachos de ordine celestinorum sub regula beati Benedicti quorum quidem monachorum unus sit abbas seu prior et eo mortuo ille ex monachis qui tunc fuerint vel alius de ordine supradicto qui tunc canonice fuerit electus et confirmatus ut est in aliis similibus monasteriis fieri consuetum sit abbas vel prior monasterii prelibati: instituentes et ordinantes quod dictus abbas vel prior quicumque fuerit nominetur abbas sen prior Sanctarum reliquiarum capelle regie Barchinone. - Rex Martinus. - Volentes firmiter et mandantes quod abbas seu prior et monachi supradicti in capella predicta missas diebus singulis celebrent et divina officia horis diurnis pariter et nocturnis solemniter recitent et in eadem capella intersint personaliter dictis horis: quibusquidem abbati seu priori et monachis septem mille solidos barchinonensespro eorum provisione annua concedimus atque damus promitentes quod pro predictis septem mille solidis per dictos abbatem seu priorem et monachos annis singulis imperpetuum habendis et percipiendis assignabimus certos nostros redditus quos redimere proposuimus per alodium liberum atque francum volentes quod si ad hec complenda fuerimus modo aliquo impediti manumissores nostri predicti emant in civitate Barchinone vel alibi si eis videbitur expedire census redditus et tributa stabiles et indefectibiles atque certi per alodium liberum atque francum que sufficiant ad septem mille solidos supradictos eorum conscientias super hiis firmiter onerantes. Concedimus etiam atque damus eidem abbati seu priori et monachis partem nobis pertinentem in mensuratico sive cops que colligitur et levatur de bladis que venduntur in civitate Barchinone quam quidem partem Johannes de Junyent mercator Barchinone nostro nomine et pro nobis emit a Michaele de Sena cive Barchinone sic quod dictus abbas sive prior et monachi partem predictam habeant et recipiant imperpetuum prout melius et plenius ad nos competit et expectat. Damus etiam et concedimus dictis abbati seu priori et monachis quemdam ortum nostrum cum ejus pertinentiis et juribus universis situm prope menia civitatis Barchinone loco vocato Camp de Sancta Anna quem ibidem habemus et possidemus titulo emptionis per nos inde facte. - Rex Martinus. - Item volumus et ordinamus quod post obitum nostrum anno quolibet imperpetuum qualibet die jovis sancta sive de la Cena fiat et detur tresdecim pauperibus per succesorem nostrum regem Aragonum et suos eligendis elemosina similis illi que per nos fuit dictis pauperibus dari anno quolibet consueta: in hunc videlicet modum quod abbas vel prior predictus eo modo quo nos facere consuevimus qualibet die jovis sancta abluat atque lavet manus et pedes pauperum predictorum quo facto ipse idem abbas vel prior det cuilibet pauperum predictorum quatuor cannas de canna sive mensura panni honesti coloris pro vestitu et tres palmos panni albi pro caligis et duas cannas panni lini pro camisiis et femoralibus et unum par sotularium necnon etiam cuilibet eorundem medium florennum auri Aragonum pro custuris: volentes et ordinantes quod per manumissores et exequtores predictos emantur quadraginta sex libre tresdecim solidi Barchinone annuales et perpetuales in loco seu locis tutis per alodium liberum atque francum ad ipsorum manumissorum sen exequtorum cognitionem quas quidem quadraginta sex libras et tresdecim solidos anuo quolibet imperpetuum recipiat dictus abbas seu prior quicumque fuerit pro exsolvendis et complendis omnibus supradictis nos enim dictas quadraginta sex libras tresdecim solidos pro complendis predictis nunc pro tunc et tunc pro nunc concedimus ac etiam assignamus abbati seu prioriet conventui supradictis. - Rex Martinus. - Insuper etiam ad honorem ejusdem sancte et individue Trinitatis Patris Filii et Spiritus sancti volumus instituimus et ordinamus quod post obitum nostrum die qualibet imperpetuum per abbatem vel priorem predictum et successores suos reficiantur et provideantur tres pauperes in pane vino et companagio ac aliis eis necessariis: quibus quidem pauperibus dictus abbas vel prior aut alius monachus per eum deputandus abluat manus et pedes qualibet die hora sibi melius opportuna: pro predictis vero adimplendis faciendis et exsolvendis volumus et ordinamus quod per nostros manumissores seu exequtores predictos emantur quinquaginta quatuor libre barchinonenses in loco tuto et securo per alodium liberum atque franchum quas nos pro complendis predictis concedimus et assignamus per abbatem vel priorem predictum et successores suos habendos et percipiendos et distribuendos ut supra. - Rex
Martinus. - Item instituimus et ordinamus fieri tria aniversaria solemnia quolibet anuo unum videlicet pro anima nostra eadem die qua dies nostros finierimus et aliud in ebdomada Omnium Sanctorum pro animabus parentum nostrorum quo facto fiat in crastinum aliud pro anima nostra
celebranda in dicta ecclesia monasterii Populeti ubi corpus nostrumut prefertur sepelietur per monachos fratres et clericos in dicto monasterio residentes qui orent Dominum Deum pro anima nostra et parentum nostrorum et omnium fidelium deffunctorum: et ultra hoc teneantur perfecta missa cujuslibet aniversarii supra tumulum domini regis et domine regine parentum nostrorum et postea supra tumulum nostrum absolutiones facere cum orationibus consuetis: et volumus et ordinamus quod per dictos manumissores seu exequtores emantur viginti quinque libre barchinonenses monete censuales anuales et perpetuales per alodium francum in loco sive locis tutis in nuda tamen perceptione ad ipsorum manumissorum seu exequtorum cognitionem qui eisdem monachis fratribus et clericis annuatim tradantur ad opus pretextu aniversariorum predictorum. - Rex Martinus. - Item volumus et jubemus quod centum Christi pauperes panno albo videlicet de duabus vestibus ipsorum quilibet induantur qui portent singulos brandonos cum corpus seu ossa nostra portabuntur ad sepeliendum in ecclesia monasterii supradicti et quousque corpus seu ossa nostra fuerint recondita in tumulo fiendo in ecclesia supradicta ut superius continetur qui quidem pauperes reficiantur de bonis nostris donecpredicta completa fuerint cum effectu. - Rex Martinus. - Item recomendamus dicto nostro primogenito et heredi ac successori nostro universali omnes et singulos officiales nostros et specialiter illos qui pro nostro et ejus servicio in regno Sicilie insudarunt tam illos qui tenent pro nobis officia in domo nostra quam extra exortantes eundem ut filium carissimum et succesorem nostrum quod si officia que tenebunt tempore obitus nostri retinere poterunt comode illos in eis remanere permittat alias quod eos collocet in officiis congruis
unum post alium successive juxta eorum merita ut de impensis nobis et sibi serviciis et que ipsi nostro primogenito impendere poterunt remunerationem condignam reportent. - Rex Martinus. - Ceterum pro sepultura nostra fienda et pro injuriis nostris solvendis et pro aliis legatis per nos factis et ordinatis tam in presenti testamento quam in codicillo velcodicillis nostris ex nunc fiendis contentis et expressatis quinquaginta mille libras barchinonenses monete de terno de bonis nostris accipimus: ad que habenda et recipienda per manumissores nostros predictos et pro complendis et exequendis predictis assignamus de presenti omnia vasa nostra argenti albiet etiam decorati que nostro sunt usui et servicio continue diputata exceptis illis que necessaria fuerint pro viginti mille solidis antedictis quos supra dari mandamus confessori nostro distribuendos pro missis celebrandis ut superius continetur ea scilicet omnia que tempore obitus nostri habebimus et nobis reperta fuerint et omnia jocalia de quibus supra nos ordinamus cujuscumque sint generis vel speciei subscriptis inde exceptis et omnia alia et singula bona nostra mobilia et se moventia que nos habemus et tempore obitus nostri habebimus seu penes nos reperta fuerint. Excipimus tamen preciosas nostras reliquias supradictas quas poni et conservari ordinavimus in dicta capella palatii nostri majoris civitatis Barchinone ut superius continetur. - Rex Martinus. - Si quid vero ex dictis quinquaginta mille libris superfuerit completis omnibus que ordinamus detur et distribuatur per manumissores nostros predictos ob salutem animarum nostri et parentum nostrorum pro captivis redimendis orphanis maritandis et aliis piis causisspecialiter in remunerandis servitoribus nostris: et de hoc nostrorum manumissorum conscientias oneramus. Et si predicte quinquaginta libre ad predicta et infrascripta ac alia in codicillis nostris contenta et ad debita et injurias nostras solvendas et alia complenda et persolvenda non sufficerent ad id quod et quantum deffuerit volumus de dictis redditibus et juribus recipi et haberi quousque nostrum testamentum hujusmodi completum fuerit ut superius et inferius ac in nostro seu nostris codicillis ordinatum existat: dantes et concedentes prefatis manumissoribus et exequtoribus nostris plenam et liberam potestatem petendi exhigendi et recipiendi tot de bonis nostris quod sufficiant ad predicta et ea distribuendi et erogandi juxta traditam per nos eis formam pro remedio anime nostre et animarum parentum nostrorum et omnium fidelium defunctorum. - Rex Martinus. - Preterea confirmamus priori et conventui Vallis Jesuchristi donationem per nos factam eisdem de locis de Alturae de les Alcubles sicut et prout in dicta donatione et aliis donationibus et concessionibus per nos dicto monasterio inde factis plenius continetur. - Rex Martinus. - Ceterum assignamus operi dicti monasterii ultra alias assignationes per nos jam factas operi supradicto mille florennos auri de Aragonia de et super redditibus nostris civitatis Xative et ejus termini habendos et percipiendos per priorem monasterii predicti seu ejus procuratorem anno quolibet per annos computandos a die obitus serenissime domine regine Cipri cui duos mille florennos dum vitam duxerit in humanis super dictis redditibus jam providerimus assignandos ita quod infra dictum tempus dictum opus habere valeat … mille florennos non ultra de redditibus supradictis. - Rex Martinus. - Et quia multum cordi gerimus ut opus dicti monasterii perficiatur heredem nostrum subscriptum monemus et in Domino exortamur quod ipsum opus mora quacumque cessante si nobis viventibus perfici non poterit habeat taliter recomendatum quod ipsum quam citius poterit perfici faciat cum effectu ejus conscientiam super hiis quantum possumus onerantes. - Rex Martinus - Item volumus et ordinamus quod dicti nostri manumissores qui in hujusmodi nostra exequtione laboraverint et alii habeant salarium quod per dictum regem taxatum et ordinatum fuerit eorum cuilibet fore persolvendum. - Rex Martinus. - Item dimittimus seu legamus egregio Frederico filio naturali dicti regis Sicilie nepoti nostro sive net villas castra et loca nostra Dalcoy de Elxio e de Criullen et vallem de Seta e de Tranadell sita in regno Valentiecum eorum redditibus et juribus universis ac mero et mixto imperio et omnimoda jurisdictione alta et baxia et jus redimendi ea que per nos impignerata fuerunt mediantibus gratie instrumentis. Predicta autem ei legamus in feudum honoratum et sub conditione quod si dictus Fredericus decesserit quandocumque sine liberis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis vel succedentes eidem unus post alium obierint sine filiis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis predicta omnia heredi nostro universali et suis successoribus revertantur: et sub conditione etiam quod non possit gaudere aliquibus donationibus per nos ei factis sub quacumque forma verborum sint comprehense quod si fecerit careat omnino legato predicto. - Rex Martinus. - Ceterum dimittimus sive legamus egregie Yolanti filie naturali dicti regis Sicilie primogeniti nostri carissimi triginta mille florenos auri de Aragonia qui sibi dentur et exsolvantur per heredem nostrum predictum cum fuerit in matrimonio collocanda. - Rex Martinus. - Insuper si die obitus nostri dimisserimus filium masculum de legittimo et carnalio matrimonio natum vel nasciturum ultra dictum illustrem Martinum regem Sicilie primogenitum nostrumdimittimus eidem jure institutionis et pro parte hereditatis et legittima ac alio jure quocumque in bonis nostris sibi pertinentibus comitatum Impuriarum cum suis redditibus juribus et pertinentiis universis ac mero et mixto imperio et omnimoda jurisdictione alta et baxia in feudum tamen honoratum et sub conditione quod si dictus filius noster decesserit quandocumquc sine liberis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis vel succedentes eidem unum post alium obierint sine filiis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis comitatum predictum heredi nostro universali et suis successoribus integre revertatur: si vero dimisserimus duos filios masculos dimittimus secundo natu in feudum tamen honoratum et sub conditione predicta marchionatumnostrum situm in diocesi urgellensi et villas nostras de Tarrega et de Vilagrassa de Sabadello et de Tarracia de Calidis de Montebovino (Caldes de Mont boví : Montbui) et de Granullariis (Granollers) cum eorum redditibus juribus et pertinentiis universis ac mero et mixto imperio et omni jurisdictione alta et baxia que omnia per nos vendita et impignerata fuerunt mediantibus gratie instrumentis: et propterea volumus quod dictus rex primogenitus noster subscriptus ea omnia que demittimus secundo natu filio nostro quitare et desobligare habeat et teneatur ab his quibus vendita seu impignerata fuerunt necnon et ab oneribus quibuscumque per nos aut nostros predecessores imposita super eis dictarum gratiarum intervenientibus instrumentis: et si plures filios dimisserimus dimittimus cuilibet eorum jure institutionis centum mille florenos auri de Aragonia: si vero die obitus nostri dimisserimus filiam natam vel nascituram qui tunc non fuerit in matrimonio vel in ordine religionis collocata dimittimus eidem jure institutionis centum mille florenos dicti auri: si autem fuerint due filie in matrimonio vel ordine religionis non collocate silicet ambe vel altera ipsarum tunc dimittimus eisdem jure institutionis dictos centum mille florenos inter ambas equaliter dividendos si uterque fuerit in matrimonio collocanda alios dictos centum mille florenos dimittimus illi que maritanda erit et jam maritate seu maritatis dimittimus jure institutionis cuilibet ipsarum mille florennos auri de Aragoniain quibus et in eo quod eis dederimus earum tempore matrimonii ipsas nobis heredes instituimus. - Rex Martinus. - Item relinquimus liberoset alforros seu francos et ab omni servitute quitos et exemptos omnes et singulos servos seu sclavos et captivosnostros quos habebimus tempore mortis nostre. - Rex Martinus. - Demum instituimus heredem nostrum universalem in regnis et terris nostris Aragonum Valentie Majoricarum Sardinieet Corsice ac comitatibus Barchinone Rossilionis et Ceritanie et terris eis adjacentibus que nos hodie (ho + die: hui, huy, vui, vuy, avui) habemus seu que pro nobis tenentur seu teneri debent nunc et in futurum necnon in regno Sicilie ac ducatu Athenarum et Neopatrie et in ducatu etiam Tarantane et comitatu Turolii in Alamannica cum militibus et dominabus et aliis hominibus et feminis ac aliis universis bonis nostris juribus et actionibus nobis nunc vel in futurum pertinentibus et spectantibus tam in predictis quam alibi quocumque modo et forma serenissimum Martinum regem Sicilie Athenarum et Neopatrie ducem primogenitum nostrumcarissimum predictum. - Rex Martinus. - Et si dictus rex Martinus filius et primogenitus noster carissimus heres non erit vel erit et decesserit quandocumque substituimus ei et nobis heredem instituimus in dictis regnis et terris juribus et aliis superius expressatis filium ejus primogenitum masculum legittimum et de legittimo et carnali matrimonio procreatum: et si dictus ejus primogenitus heres non erit vel erit et obierit quandocumque sino liberis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis eo casu substituimus universalem illum ex liberis et nobis heredem instituimus universalem illum ex liberis dicti nostri primogeniti masculum legittimum et de carnali matrimonio procreatum qui tunc vixerit majorem natu et sic per ordinem unum post alium secundum ordinem geniture. - Rex Martinus. - Si vero dictus rex Martinus filius et primogenitus noster carissimus obierit quandocumque sine liberis masculis de legittimo et carnali matrimonio procreatis eo casu substituimus eidem et nobis heredem instituimus universalem illum ex liberis nostris masculumlegittimum et de carnali matrimonio procreatum si et qui immediate major natu erit post dictum illustrem regem Martinum filium et primogenitum nostrum carissimum et sic successive unum post alium ex liberis nostris si quos nos habere contingerit in futurum secundum ordinem geniture. - Rex Martinus. - Hec est ultima voluntas nostra quam valere volumus jure testamenti et si non valet jure
testamenti valere volumus jure codicillorum aut cujuslibet alterius ultime voluntatis. - REX MARTINUS. - Actum est hoc in monasterio Vallis Jesuchristi secundo die decembris anno a nativitate Domini millessimo CCCCmo septimo. (2 de diciembre de 1407)